Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 262

quia est gravis irreverentia Deum vocare in testem rei falsae; immo iuxta Castropalao semper est blasphemia, quia peierans facit Deum testem falsi, et quantum est de se, dicit: «Deus confirmet hanc falsitatem», id quod Deo convenire non potest; contradicunt tamen alii. Putant Sanches , Castropalao , probabiliter alii, sufficere ad licite iurandum, saltem extra iudicium, ut quis probabiliter iudicet rem esse veram. Sed Suares , Dicastillo recte requirunt certitudinem moralem, ita ut non sit prudens ratio in oppositum; quia iurans plus dicit, quam se opinari. Vide Lacroix l. 3, p. 1, n. 267. — 3. Si quis habet consuetudinem iurandi falso et iuramenta procedunt ex consuetudine revera omnino inadvertenter: iuramenta, si consuetudo retractata non est, sunt peccata in causa, non tamen in se formaliter, quia, ut sumitur, in se libera non sunt. Dixi 1º: «si procedunt ex consuetudine»; si enim indeliberate procederent ex impetu vel subita ira, ne in causa quidem essent peccata; sed difficile erit discernere, utrum procedant ex consuetudine; hinc tutius est saltem consuetudinem confiteri. Dixi 2º: «si revera inadvertenter omnino»; quia, ut notat Dicastillo , assueti iuramentis aliisve peccatis, licet reflexe non advertant ad malum, exercite tamen et actu tenui et quasi imperceptibili communiter vel saepe advertunt sufficienter ad malum ita, ut peccent et demereantur. Sicut assueti actibus dilectionis Dei prorumpunt in actus illos quasi imperceptibiliter, nec tamen omnino inadvertenter, sed cum cognitione sufficiente ad meritum. Lacroix l. 3, p. 1, n. 274, et l. 6, p. 2, n. 973. Unde in absolutione talis hominis cum proportione servanda sunt, quae circa alios consuetudinarios. Videri potest Lacroix l. c. a n. 271 et l. 6, p. 2, n. 968 sqq. Idem dic de assueto diris imprecationibus, quae, si fiant sine animo, ut eveniat malum, non sunt quidem peccata de se

Op. mor. P. 3, tract. 14, disp. 1, punct. 5, n. 1.

Decal. l. 3, c. 4, n. 10. Ib. n. 2. In 2, 2, l. 3, c. 5, n. 3.

De iuram. dist. 2, n. 147. Ib. n. 182.