Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 263

mortalia, nisi blasphemiam vel gravem contumeliam simul contineant aut scandalo sint gravi; retinent tamen aliquam turpitudinem funtque cum advertentia ad substantiam operationis malae. Unde etiam tales consuetudinarii serio admonendi sunt, ut se emendent, v. gr. his verbis: Qua mensura mensus fueris, remetietur tibi; eveniet tibi infortunium et nescies, ex qua culpa, scias autem evenire ex tuis diris imprecationibus etc.

QUAESTIO VI

Quid observandum, si poenitens frequenter relabatur in eadem peccata venialia sitque iis assuetus.

I 87. Resp. 1. Si peccata venialia funt ex subreptione, negligentia aut subito aliquo motu, ut non raro accidit, v. gr. in mentis evagationibus tempore orationis, verbis otiosis, motibus impatientiae: frequens relapsus in eadem venialia non tam arguit defectum doloris ac propositi quam magnam naturae humanae fragilitatem et inconstantiam. Unde absolvi potest talis poenitens saepius in talia relapsus, dummodo aliunde nihil desit velitque magis conari ad se emendandum. Consultissimum tamen est, ut talis suaviter inducatur, ut addat ex vita praeterita, quod iam emendatum est et quod magis apprehendit atque sine confusione singulari potest repetere: — id quod addo, ne sacramentum reddatur odiosum. Dein excitetur ad singularem de illo dolorem, aut saltem de uno particulari iam ab ultima confessione admisso; sic enim consulitur reverentiae sacramenti et fructus eius certius obtinetur. Utile quoque est iis, qui recidunt in eadem venialia frequenter, ut vespere leviores poenitentias assumant, quando adverterint interdiu se in illud esse lapsos; hoc consilium si sequantur, sensim se emendatos invenient.

2. Si venialia sint plene deliberata peccata consuetudinis, cautius procedendum est, praesertim si non additur alia materia, de qua appareat verus dolor et propositum, quia prudenter timeri potest, ne desit dolor de illis venialibus. Unde sunt excitandi tales ad sincerum dolorem, propositis motivis;