Neo-Confessarius
p. 264
qualia sunt sequentia: 1) Omne veniale peccatum est malum maius omni malo physico huius mundi, quia mala reliqua contra creaturas sunt, quae respectu Dei sunt quasi non sint, et velut nihilum et inane reputatae sunt ei; peccatum autem veniale contra Deum est. Malitia illius ex eo elucet, quia Deus, iudex iustus nec supra condignum puniens, in servis etiam suis gravissime id punivit: Moyses propter levem diffidentiae culpam exclusus est a terra promissionis; levis Ozae imprudentia morte repentina, levis vanitas Davidis in numerando populo peste et septuaginta milium hominum morte punita est. Anima etiam, licet in gratia constituta, sed infecta uno veniali peccato, ad conspectum Dei, nisi id deleatur, numquam admittetur; animae Deo dilectae in purgatorio, quas desiderat Deus protinus ad se admittere, exigente iustitia retardantur a coelo et gravissime puniuntur, donec poenam peccatis venialibus debitam exsolverint. Ex his collige, quantum malum sit peccatum veniale. 2) Mortale peccatum est malum, quo gravius cogitari non potest; ad hoc veniale disponit. «Qui spernit modica, paulatim decidet» (Eccli 19, 1). «Os, quod mentitur, occidit animam» (Sap I, 11). Unde venialia deliberata causa saepe sunt aeternae damnationis. «Quia tepidus es, . . . incipiam te evomere ex ore meo» (Apc 3, 16). Venialiter peccans non horret Deo displicere; vult potius daemoni quam Deo ista actione placere; est inoboediens, ingratus, iniurius contra Deum, illi furatur gloriam suam. — Veniale peccatum est abusus divinae omnipotentiae et propriae facultatis atque creaturarum, quas Deus in gloriam suam condidit. Quare est malum Deo summo bono, omni cultu, honore, amore dignissimo; numquid ergo non est detestandum? 3) Iuvat hic quoque similitudinem adducere, v. gr.: Si filius esset, qui nollet sic offendere patrem, ut mereretur hereditate privari, paterna domo eici, non curaret tamen multis levibus eum offendere et esse ei molestus; num is non merito vituperandus esset, et si ingenua esset indole, non erubesceret? Ecce sic tu te geris erga Deum, qui mali