Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 13

conetur omnia bene explicare anxius circa numerum et speciem. Tertium, si sponte dicat: Volo vitare occasiones, vel: volo ablata restituere aliisque obligationibus satisfacere, vel: iniunge mihi magnam poenitentiam etc. Ratio horum est, quia, cum pudor naturalis hominem retrahat a sui confusione, si adsit sollicitudo singularis, merito praesumitur, nisi aliud constet, talem sincere dolere ex motivo supernaturali velleque se emendare; nec universim sufficiens doloris deficientis signum est, si poenitens, dum subit confessionale, subrideat; qui enim sunt animi hilaris, passim subrident in actionibus etiam seriis. III. Resp. II. Quamvis de adultis, qui apparent bene instructi, ordinarie praesumere prudenter possit confessarius eos esse bene dispositos dolorisque signum esse seriam peccatorum confessionem, expedit tamen eos excitare, ut dolorem renovent, immo et, pueros praesertim et rudiores, interrogare, num, antequam ingressi sint confessionale, dolorem et propositum elicuerint, quia quidam, ut experientia docet, interrogati respondent se id esse oblitos aut putasse satis esse, si in confessionali elicerent: quod etsi verum sit, vix tamen fiet, ut dolorem et propositum sincerum statim concipiant. Unde si poenitens inveniatur non elicuisse antea dolorem cum proposito, monendus est, ut deinceps post conscientiam discussam ante ingressum in confessionale id praestet, proponendaque illi motiva doloris, et ad eum excitandus, dandumque tempus, ut eliciat clam ipse, quia, si confessarius tantum verbis praeeat, facile fiet, ut ea simul recitet sine interno sincero dolore serioque proposito. Ubi dispositus videbitur, iubeatur denuo se accusare in genere, quamquam hoc absolute non requiritur; quia, dum poenitens exspectat absolutionem, eam reipsa petit, continuatque se reum confiteri, sicque satis dolor praecedit confessionem. Si poenitens dicat se ante confessionem elicuisse dolorem cum proposito, potest confessarius acquiescere, nisi aliud circumstantiae suadeant; optime tamen iubebit eum breviter repetere dolorem. Praeterea hortetur et instruat praesertim rudiores vel gravis pec-