Neo-Confessarius
p. 265
nihil, sed innumera bona tibi contulit. Usui etiam esse potest similitudo sponsae erga sponsum, famuli erga dominum bonum et liberalem sic se habentis. — Ubi videbitur poenitens his monitis dispositus, absolvi potest vel debet; nec est paritas recidivi in peccata venialia cum eo, qui recidit ex consuetudine in mortalia; nam peccata mortalia in homine maiorem arguunt malitiam quam venialia, quae difficilius evitantur, et Deus creditur facilius dare amicis gratiam efficacem dolendi quam inimicis, praesertim inveteratis, atque ex parte ipsorum gratia facilius erit efficax, utpote qui bene affecti sint erga Deum. Hinc plus fundamenti est credendi eos esse dispositos.
QUAESTIO VII.
Quae sint remedia spiritualia constitutis in occasione proxima et consuetudinariis in materia venerea.
188. Resp. Praeter dicta n. 16 et n. 74 proderunt sequentia:
1. Frequens confessio et communio, ut iam dixi, cum sincero dolore et proposito. Oratio et contritio frequens cum petitione veniae; et si quis est in occasione proxima, quam amovere non potest, fuga conversationis solius cum sola, fuga blandi aspectus, ioci, colloquii familiaris.
2. Sedulo expendere finem, ad quem creatus est homo, a quo si exciderit, perdita erunt omnia et restabit infelix aeternitas. «Quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?» (Mt 16, 26.)
3. Expendere pretium animae Christo adeo dilectae. Est haec thesaurus unicus hominis, pretiosior omnibus totius mundi bonis, quia spiritus est immortalis, capax Deitatis, pretium sanguinis unigeniti Filii Dei. Habet homo animam unicam, et hanc tam parvi pendat?
4. Concipere ingentem horrorem omnis peccati, ponderando eius turpitudinem ex infinitis Dei in hominem beneficiis, gravitatem ex dignitate personae offensae et offendentis vilitate aliisque circumstantiis. Quis offenditur? Deus infinitae maie-