Neo-Confessarius
p. 266
statis. — Quis offendit? Vilis, ingratus, rebellis homo. — Ubi? In conspectu Dei, iusti iudicis, benefactoris maximi et unici, in conspectu patris amantissimi etc. — Quibus auxiliis? Donis et facultatibus a Deo concessis et in hanc horam conservatis eo fine, ut salutem tuam, quam Deus unice intendit, iisdem opereris. Haec tu in perniciem tuam, in Dei contemptum detorqueas? — Cur offenditur? Ob vilem, turpem voluptatem, bestiis communen, ob nihilum. Huic tu Deum postponis; ob hoc interimis animam tuam, quam habes unicam, peior ipso diabolo, qui tentare te potest, nolentem in ruinam impellere non potest; sed quod ipse non potest, tu sponte facis. — Quomodo Deus offenditur? Summa temeritate, dementia intolerabili, quasi certum esset postmodum tibi dari locum poenitentiae, aut quasi non sufficiant ad te cohibendum praemia, quae diligentibus se, aut poenae, quas derelinquentibus se Deus praeparavit. Quid, si Deus diabolo, qui adstat paratus, permitteret, ut in flagranti te ad infernum abriperet? — Quando Deus offenditur? Eo momento, quo te portat in manibus suis, quo te invitat ad se unicum bonum tuum, quo offert tibi gratias suas, ut salutem tuam opereris, quas tu eo ipso spectante in eius convertis contemptum. Vide, quid agas. Tam diu te Deus toleravit, toties tibi ignovit; venit finis, finis venit, et quia sprevisti miserantis clementiam, incides in manus vindicantis. Poterisne habitare cum ardoribus sempiternis in igne, quem succendit furor eius?
5. Meditari de aeternis inferni poenis et ex iis colligere peccati gravitatem; de passione Domini nostri expendendo, quis, cur, pro quo, quantoque amore sit passus, et inde inferre, quid recta ratio a nobis exigat.
6. Moderari cibum et potum, sibi paulatim subtrahendo, donec deprehendatur quantitas ea, quae sit tantum ad vires officio suo pares necessaria; hoc enim daemonium non eicitur, nisi in ieiunio et oratione, proinde medium illud prius adhibendum est.