Neo-Confessarius
p. 267
7. Ambulare in conspectu Dei praesentis, frequentando preces iaculatorias, v. gr. modo petendo veniam, excitando in se confusionem, quod toties offenderis benignissimam faciem patris, confitendo te indignum conspectu Dei, indignum qui assumas nomen Dei per os tuum etc.; iam agendo Deo gratias pro tam diuturna patientia et tot beneficiis; iam Deum adorando, iam committendo te eius protectioni.
8. Sistere se in ingressu in cubile et in egressu Crucifixo eumque audire dicentem: «Quid feci pro te? et tu quid pro me? quando erit finis turpitudinis tuae?»
9. Assuescere, ut omnia fiant ex sincera Dei dilectione, nempe quia dignus est omni cultu, honore, amore et obsequio.
10. Mane et vespere confugere sub praesidium beatissimae Virginis, ei se magna cum humilitate et fiducia offerre custodiendum, per diem saepe ad eam recurrere velut ad matrem etc.
11. Familiariter agere cum angelo custode, colere S. Iosephum, S. Ioannem Baptistam et Evangelistam, S. Aloysium aliosque sanctos eximiae castitatis.
12. Quoties pulsat tentatio, existimare signum ipsi dari, ut eliciat actum caritatis, statimque recurrere ad vulnera Christi, rogando, ne frustra velit impensum esse pretium sui sanguinis; vel statim mentem applicare aliis, dolendo, quod umquam Deum offenderit, vel humiliare se coram Deo, fatendo suam infirmitatem, dicendo: «Domine, salva me; causa tua, honor tuus impugnatur; ne permittas me separari a te.» Si caro infestet vehementer, expedit sibi dolorem imprimere, cedere loco et aliis se occupare. Cavendus autem est nimius timor et attentio ad tentationem; his enim augetur. Iuvat dicere: «Deus, ego amo te», munire se signo crucis et serio mentem intendere in alia seu bona seu indifferentia, v. gr. in numeranda vitra in fenestris, in legendum librum, colloquendum cum aliis etc.
13. Vitare occasiones tentationum et lapsuum; qui enim amat periculum, peribit in illo. Si autem tentationes sine