Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 268

nostra culpa oriuntur, non sunt anxie timendae, sed agendum est sine perturbatione, ita tamen ut tota spes et fiducia ponatur non in nostris conatibus, sed in Dei auxilio, a quo omne datum optimum descendit. Quodsi naturaliter oriatur naturae venerea evacuatio, quae impediri facile non possit, teneantur manus quietae supra pectus, mens elevetur ad Deum cum humili petitione, ne permittat lapsum seu consensum, dein eliciatur dolor de peccatis, quibus sic puniri meruerit, et animo sit pacato. Vide dicta n. 74.

♦ CAPUT ADDITITIUM .

De modo agendi cum consuetudinariis et recidivis.

188 a. De agendi ratione cum consuetudinariis et recidivis publicavi in libellis periodicis «Theologisch-praktische Quartalschrift» (anni 1897) tractatum germanice conscriptum. Quem, cum complures probaverint, communis utilitatis causa in latinam linguam, non totidem tamen verbis, vertere atque hoc loco inserere visum est.

Eos, qui peccandi consuetudine vel occasione obstricti sunt, quomodo confessarius, ut muneri et conscientiae suae satisfaciat, tractet, res omnium iudicio difficillima est atque gravissima. Si accurate loqui volumus, difficultatem ipsam praebent ii, qui relabi consueverunt, sive relapsus oritur ex interno vitio et debilitate, sive ex externa occasione.

188 b. I. Consuetudo et confessarii erga consuetudinarium munus. Psychologia docet et experientia constat actus eiusdem generis repetitos in agente quandam inclinationem et propensionem producere, quo fit, ut in dies facilius similes actus ponantur et exerceantur. Quod verum est tum quoad res bonas tum quoad malas. Quae antea difficulter vel cum repugnantia fiebant, iam fiunt facilius, cum minore molestia;

Ex hoc capite eliminanda censui, quae in capitibus praecedentibus ab auctore Reuter sufficienter exposita esse videntur.