Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 269

quae antea fiebant libenter, libentius etiam et intensius fiunt. Unde dicitur consuetudo altera natura. Nam homo humanaeque facultates per frequens exercitium habitu quodam seu qualitate induuntur, quae in similes actus exercendos tendit hominemque ad eos ponendos quasi sollicitat. Quodsi ille habitus in bonos actus tendit, dicitur virtus; vitium, si tendit in actus pravos.

Vitium vero seu consuetudo mala hominem longe magis trahit quam virtus. Appetitus enim inferior in sensibilia bona tendit, quae non raro rationi repugnant evaduntque moraliter mala: qui appetitus in corrupta hominus natura longe fortior est quam appetitus rationalis, atque a consuetudine bona seu virtute acquisita vix in limitibus recti ordinis detinetur. Quodsi vitium seu mali consuetudo accedit, rationalem appetitum, voluntatem dico, inermem reddit atque vinculis quibusdam constringit, ne in rationalia seu moralia bona expedite feratur.

Nihilominus consuetudo etiam inveterata, quamquam vehementer ad malum inclinat atque resistentiam reddit difficiliorem, libertatem non aufert; quaecumque sollicitatio et tentatio ad peccatum oritur, quamdiu usus rationis manet, homo, si succumbit, libere succumbit atque peccat, idque eo magis, quod Deus debite petentibus auxilium gratiae non denegat, quo victoria naturalibus hominis viribus difficilior omnino possit reportari.

Consuetudo atque vitium oritur, ut dixi, repetitis actibus, atque crescente numero actuum habitus malus seu vitium crescit altioresque in anima radices agit. Non tamen a solo numero, sed etiam, idque maxime, ab intensitate actuum habitus incrementum pendet et ab intervallo, quod inter singulos actus intercedit. Crescit igitur actibus repetitis, eorum intensitate et frequenti exercitio; longa actuum intermissione et maxime actibus contrariis decrescit.

Cum intensitate actuum maxime crescat habitus, iam intelligitur facile eos habitus malos citius contrahi atque fortius