Neo-Confessarius
p. 270
in anima inhaerere, qui versentur circa eas res sensibiles, in quas inferior appetitus vehementer ferri solet. Quod imprimis valet de vitio luxuriae; similiter in eo, qui naturaliter fertur in excessum circa cibum et potum, de ebriositate. — Natura sua non ita radicantur in anima faciliusque emendantur ea vitia, quae non adeo in inferiore appetitu quam in voluntate sedem habent; haec enim quodammodo contra naturalem voluntatis nisum cum labore et vi ei inseruntur ac proin sine conatu dimittuntur.
188 c. Ex eo autem, quod mala consuetudo ex una parte neque libertatem neque rationem peccati eiusque mortalis auferat, ex altera tamen parte ad peccatum sollicitet, eius periculum augeat, difficultatem evitandi peccati maiorem reddat: consectaria magni momenti deducuntur ad diiudicanda peccata consuetudinariorum et ad diiudicandas eorum obligationes.
1. Consuetudo ipsa est novorum peccatorum periculum, idque, si altas radices egit, grave. Cui periculo homo, quantum potest, se subducere tenetur; nam «qui amat periculum, in illo peribit» (Eccli 3, 27). Consuetudo prava non solum periculum peccati est, sed peccatorum in aliquo sensu causa efficiens atque fons uberrimus. Nam consuetudo illa seu habitus pravus, i. e. appetitus vitio affectus, natura sua transit in multas et frequentes appetitiones malas, quae urgent hominem ad malas actiones externas. Quae quidem cogitationes et appetitiones, quatenus advertentiam rationis praeveniunt, peccata non sunt, evadunt autem peccata, quando post advertentiam libere sustinentur. Immo fieri potest, ut ante plenam advertentiam rationis homo prorumpat in subitas actiones externas, imprimis in verba, rarius in ipsa opera mala: ita ut ne haec quidem peccata sint nisi materialia vel saltem subreptitia et venialia. At facile fit, ut rationis advertentia accedat neque homo se contineat ab actibus, ad quos vehemens appetitus impellit. Quapropter in vehementi consuetudine id etiam non raro accidit, ut languida quidem