Neo-Confessarius
p. 271
advertentia rationis adsit, quae sufficiat ad constituendum peccatum etiam mortale, si obiectum grave fuerit, sed non ita mens percellatur, ut postea homo peccati gravis commissi recordetur seque eius peccati reum iudicet. Quod fit in ipsius hominis perniciem, cum reconciliationem cum Deo, qua se non indigere putet, nullo studio quaerat.
2. Praeterea addendum est, homini non licere esse causam liberam peccati, etiamsi sit materialis tantum. Verum consuetudo prava liberis actibus contracta, quae amatur et libere sustinetur, est causa libera earum actionum in se peccaminosarum, quae prorumpunt ante rationis advertentiam. Hae igitur actiones, utut in se non sunt formalia peccata, nihilominus in confuso et generatim sumptae consuetudinario, quamdiu prava consuetudo ei libera est, imputantur, utpote in ea consuetudine tamquam in causa libera contentae.
188 d. 3. Ex duabus igitur rationibus consuetudinario incumbit obligatio pravae consuetudinis tollendae. Ad quod saltem requiritur, ut peccator consuetudinarius peccata commissa detestetur, atque proponat, singulis sollicitationibus et tentationibus orituris, invocato Dei auxilio, resistere. Ita se praeparat ad consuetudinem exstirpandam eamque iam nunc reddit involuntariam. Quapropter indeliberatae actiones malae, quae abhinc ex contracta consuetudine oriturae sint, non amplius consuetudinario imputantur. Quod non est abs re poenitentem doceri, eo quod serio conanti solatio sit, cum e contrario timor eiusmodi subitaneis et indeliberatis actibus Deum offendendi poenitentem deiciat.
Hanc quam dixi pugnam contra pravam consuetudinem ex obligatione ineundam esse confessarius poenitentem docere debet, neque absolvendus est, qui ne ita quidem pugnare velit, cum serium non amplius peccandi propositum non habeat.
Praestat autem aliquid amplius facere. Ut antea monui, consuetudo actibus contrariis maxime decrescit. Quare qui magno animo contra vitia dimicare proponit, actibus vitio