Neo-Confessarius
p. 272
contrariis se exercebit, quantum prudentia christiana permittit. Ita Sancti non vitia tantum, sed ipsas naturales inclinationes pravas heroice debellare consueverunt, libidinem dolore voluntarie sibi inflicto, gulam abstinentia et ieiunio, avaritiam liberalitate, superbiam humiliatione et sui abiectione strenue subiugarunt. Verum quidem est consuetudinariorum voluntatem bonam saepe languere eosque animi esse deiecti, atque multum saepe iam effectum esse, quod animos conceperint ad peragenda, quae absolute sunt necessaria. Attamen paulatim saltem ad tentamen quoddam maioris pugnae animari possunt, ut minima quaedam voluntarii praestent ex iis, quae tam larga manu et heroico animo Sancti pro Deo constanter egerunt. Neque omnino censeri debet manus Dei abbreviata, ut non possit etiam extraordinario modo aliquem peccatorem gratiis suis tangere et ad excelsiora movere. Quod confessarius sollerter attendere debet, ne fervorem in suscipienda pugna contra peccatum exstinguat neve novitium fervorem nimis ebullire sinat cum periculo, ne cito refrigescat maiorique cedat tepiditati et languori.
Haec de consuetudine in se spectata. Sed cum ea saepe iungitur aliud peccandi periculum, occasionem dico. De qua, sive cum consuetudine peccandi iuncta est, sive non, plura sunt dicenda.
188 e. II. Occasio peccandi et munus confessarii erga occasionarios. Ad ea, quae supra n. 168 sqq. exposita sunt, haec addenda videntur. Cum pericula etiam gravia pro diversis adiunctis possint esse graviora et minus gravia, tentationes graves, vehementes, vehementiores: cum necessitas subeundi periculi possit esse maior vel minor; cum malum, quod cum periculo illo removendo coniungitur, possit esse grave vel gravius, animus ad usum mediorum et ad pugnam contra peccatum promptus vel minus promptus, in exsequendis propositis magis vel minus fortis et strenuus: facile patet non raro difficillimum esse definire, quid in occasionibus vitandis vel diminuendis pro gravi obligatione singulis sta-