Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 14

cati reos aut in eadem venialia saepius et plene deliberate relapsos, quae media emendationis sint adhibenda.

12. Resp. III. Motiva doloris proponenda sunt poenitentibus accommoda magis cuiusvis capacitati: non enim omnes iisdem aeque moventur. Proinde diversa in promptu habere debet confessarius. Sunt autem motiva haec: Primum iactura gratiae et vitae aeternae; aut, si peccatum est veniale, retardatio a beatitudine demeritumque maioris gratiae, et hinc consequens periculum labendi graviter; nam: «Qui spernit modica, paulatim decidet» (Eccli 19, 1). Per iacturam illam fit homo ex filio inimicus Dei et mancipium diaboli, ex herede coeli miser, nudus, bustum inferni.

Motivum secundum: poena inferni et purgatorii gravissima, quibus Deus, ut est iudex iustissimus, punit peccata, et mortale quidem poenis aeternis; quae autem stultitia maior cogitari potest, quam quod homo ob lucrum temporaneum, glebam terrae, voluptatulam turpem, cuni bestiis communem, punctum honoris mundani tantis se bonis privet et addicat poenis aeternis, aeternae Dei irae, aeternae confusioni apud Deum, beatos, damnatos; se addicat aeternae cuidam necessitati, Deo, parentibus, diei, quo natus est, maledicendi. Unde merito dicitur duos tantum in mundo carceres esse necessarios, unum haereticorum, in quem mittendi siat qui non credunt; stultorum alterum, in quem coniciendi qui credunt per peccatum se alienari a Deo, unico suo et summo bono, et aeternis addici miseriis et cruciatibus, et qui tamen peccare non horrent.

Motivum tertium est turpitudo peccati, sita in eo primo, quod peccatum, praesertim grave, summa sit creaturae in Deum, creatorem suum et benefactorem unicum, ingratitudo; secundo grandis in patrem amantissimum impietas et rebellio; tertio enormis in supremum dominum irreverentia et inoboedientia; quarto vilipensio et contemptus Dei, qui negligitur et vilissimae creaturae postponitur; quinto iniuria Dei, quia abusus rerum Dei Domini contra voluntatem eius; sexto dehonoratio