Neo-Confessarius
p. 278
188 h. 1. Quodsi ille relapsus ex occasione externa libera ortus sit, signum habes satis fundatum, confessarium vel confessarios non semper fecisse, quod ipsorum muneris erat. Nam qui in eiusmodi occasione constitutus relabebatur, mox debebat ad hanc occasionem deserendam seu auferendam omnino adstringi. Immo etsi non fuerit occasio ista omnino libera, sed aliquo modo necessaria, ita ut auferri non potuisset sine incommodo et labore: tamen, postquam aliquoties in cassum factum fuerit periculum in ipsa occasione illa cavendi peccati, onus illud, quod cum removenda occasione coniunctum erat, imponi debebat, atque per ipsam dilatam absolutionem poenitens erat cogendus, ut reipsa occasionem desereret. Si occasio erat continua seu in esse, secunda vel tertia vice confitenti absolutio erat differenda usque ad peractam separationem; si occasio erat non in esse, differenda ita erat, dum per certum tempus ab adeunda occasione abstinuisset. Solummodo si post longa intervalla occasio illa solebat redire, non per absolutionem dilatam, sed per alia media voluntas poenitentis firmanda atque firmioris voluntatis signa quaerenda erant.
188i. 2. Quando autem relapsus frequentior sine externa aliqua occasione ex fragilitate interna provenerit, ante omnia inquiri debet, utrum adsit relapsus strictiore sensu necne: videlicet fueritne relapsus sine conatu et pugna, mox post confessionem peractam, remediis, quae confessarius dedit, vel omnino non vel languide tantum et negligenter adhibitis, an post confessiones per dies et hebdomadas conatus serius atque pugna contra vitium et tentationes exstiterit, voluntate non languente nisi paulatim post longius tempus, atque ita demum peccatum unum longam peccatorum seriem secum traxerit. — Posterius si obtinuerit, elaborandum est, ut poenitens saepius quam antea seriam voluntatem cavendi peccati atque divinae amicitiae servandae renovet, si fieri potest, per ipsa sacramenta, alias per seriam mentis recollectionem, quasi vellet ad ipsum sacramentum sese praeparare, eamque coram