Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 279

effigie Crucifixi instituendam, et ut, si quando contra spem infeliciter relapsus fuerit, statim seu quam primum per sacramentum poenitentiae reconciliationem quaerat neque ad alterum usque relapsum eam differat. Quodsi recidivus haec volens suscipit, relapsus etiam frequentiores non tantum contra eum praeiudicium creant, ut non possit denuo statim absolvi. — Si autem contrarium locum habuit, i. e. si peccator mox relapsus sit idque sine certamine et voluntatis conatu: huic peccatori sane serio in mentem reduci debet, in quanto versetur spirituali discrimine, quantopere deficiat in seria voluntate et proposito emendationis: quae si adfuissent, saltem conatum emendandi fecisset. Quapropter nisi melioris voluntatis nunc signa praebeat, absolutione nondum est donandus. Fortasse ipsum illud confessarii monitum atque minae non absolvendi efficient, ut peccator recidivus vires sumat atque firmam tandem voluntatem ostendat. Si ita est, sufficere possunt solae minae pro futuro; alias minae exsequendae seu differenda est absolutio ad aliquod tempus. Neque tamen ita differenda est, ut poenitens animo despondeat; potius exstimulandus est, ut spem concipiat et vires sumat ex sperato divino auxilio, quod nostra infirmitate atque adversarii viribus longe est superius. Animandus est hisce fere rationibus: contra consuetudinem inveteratam et diu nutritam grave quidem fore dimicare, at tam brevi pugna coelum dignum esse; post aliquem conatum laborem fieri leviorem; consuetudinem consuetudine esse vincendam; immo si quando adversarius noster diabolus tentationibus suis contra ipsum in pugna praevaluerit ipsumque in peccatum detruserit denuo, ne propterea omittat statuto die (post octo vel quindecim dies) ad confessarium redire. Praeterea docendus est vim et efficaciam contritionis perfectae.

Confessarius igitur, qui hoc modo laborat in disponendo poenitente, non raro id obtinebit, ut aut omnino non sit necesse absolutionem differre, aut post brevem dilationem absolutio dari possit. Si intra spatium statutum poenitens forte non omnino caverit a peccato consueto ex infirmitate