Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 280

orto, sed relapsus fuerit: id magnopere quidem erit dolendum, non tamen semper absolutio propterea denuo differenda. Nam si lapsus sequebatur seriam pugnam et victoriam aliquoties reportatam, voluntas quidem magis etiam exstimulanda est; at dari potest absolutio, si modo propositum adsit absolutum non amplius peccandi.

188 k. Exemplum sumi potest a sanctis viris et confessariis. Quorum duo referuntur a Gaume, Manuel des confesseurs n. 336 et 338. S. Bernardus refertur in confessionali incidisse in peccatorem infelicem, qui ne seriam quidem voluntatem concipere posse videbatur abstinendi a peccato mollitiei. Absolvi igitur nunc non poterat. Sanctus autem iussit adulescentem redire post triduum, atque isto saltem triduo sese continere in honorem SS Trinitatis. Adulescens morem gessit et se continuit neque tamen paratus erat simpliciter peccato valedicere. Sanctus idem iubet facere secundo in honorem B. Mariae Virginis. Etiam id obtinet, neque insuper adulescens maiores ceperat animos et vires. Tertio iubetur in honorem s. Angeli custodis se continere. Quo experimento tantas cepit vires, ut iam proponeret, cum Dei gratia non per triduum solum sed semper a peccato abstinere. Adulescens absolvebatur et emendatus erat. — Diversum agendi modum tenuit cum simili peccatore S. Philippus Nerius. Erat adulescens similiter peccato ita deditus, ut vix non quotidie laberetur. Dolet tamen serio et emendationem promittit: a Sancto absolvitur, ea sola imposita poenitentia, ut post lapsum redire statim teneatur, antequam labatur iterum. Adulescens id facit, saepe facit, at totidem eadem imponitur poenitentia — post aliquot menses inveterata consuetudo evulsa erat atque prostrata, ex peccatore luxurioso adulescens evaserat quasi angelus puritate. Contra eiusmodi peccata quam frequentissimus recursus ad sacramentum poenitentiae remedium est fere necessarium. Quodsi qui ad illud recurrerit, bonam voluntatem ostendit atque pugnandi animum, absolutio ne saepius quidem relabenti neganda est.