Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 281

1881. 3. Difficilius utique est consilium capere, quid sit faciendum, quando relapsus, ex parte saltem, oritur ex occasione externa non ita libera.

Si occasio illa est absolute necessaria, qui in ea recidivus est, vix aliter est tractandus atque recidivus ex infirmitate interna. Unicum quod fieri potest, est, ut praescribantur remedia, eorum usus fidelis urgeatur, eaque augeantur, dum efficax evadat poenitentis emendatio. Sed si poenitens in usu remediorum fuerit negligentior et propterea relapsum non satis caveat, minis denegandae absolutionis aut ipsa absolutione denegata fidelior usus urgendus est.

Si occasio non absolute quidem necessaria est, sed necessaria moraliter, i. e. non sine incommodo et damno vere magno evitabilis: in casu relapsuum magna opus est prudentia, ut rite statuatur, utrum sisti possit et quamdiu possit in praescribendo et augendo usu remediorum, quibus speretur evasuram esse occasionem ex proxima remotam, an et quando haec spes non amplius prudenter possit haberi atque poenitens obligandus sit etiam sub poena denegandae absolutionis, ut posthabito etiam magno damno occasionem revera deserat vel a se repellat.

Supra dictum est, esse regulam valde fallacem, ex solo numero lapsuum computato definire occasionem proximam, ac si esset quidem occasio proxima, quae, cum decies adiretur, induceret novies vel octies in peccatum, dici vero nondum posset proxima occasio, si quinquies vel sexies in peccatum induceret. Hic tamen addo, ex diverso illo numero lapsuum sumi nihilominus posse diversum modum tractandi peccatorem in occasione moraliter necessaria recidivum.

Verum utique est, qui volens sine causa gravi excusante occasionem adit, in qua ex experientia scit se frequenter lapsum esse, eum temere se in periculum conicere atque temeritate illa iam peccare, idque plus minusve graviter pro probabili praevisione lapsus secuturi. Si vero causa gravis accedat atque cautelae adhibeantur et divinae gratiae pro-