Neo-Confessarius
p. 282
tectio imploretur, longe aliter iudicandum est de ea occasione, in qua quis positus hucusque toties se immunem servaverit, quoties fuerit aliis vicibus victus, atque de ea, in qua fere semper peccaverit. Ut posteriorem denuo adire liceat, etiam adhibitis cautelis, rationes adeo graves esse debent, ut eam vitare moraliter quasi impossibile sit; ut denuo adeat priorem, ratio minus gravis sane sufficere potest.
Quae locum habent in cuiuslibet generis occasionibus etiam non continuis, maxime vero in continuis. Si quis enim circiter toties occasionis illecebris restitit tentationemque vicit, quoties aliis vicibus victus est, non est ad tantum onus damnumque subeundum obligandus, ut ab occasione illa se separet, quantum subire demum debet, qui vix non semper est lapsus; potius spes est, fore ut diligentiore usu remediorum vel gravioribus cautelis adhibitis occasionem illam reddat non amplius graviter periculosam. Media via hac in re incedere prudentia docere debet, non regula aliqua uniformis, ne ex una parte periculum minoris aestimetur et diutius permittatur, neve ex altera parte severius exigatur realis occasionis fuga, quando propter gravissimum onus cum fuga coniunctum iussi exsecutio sperari non possit, possit vero praescriptis cautelis et mediis, occasione manente, diminui eius periculum. Neque prudentiae suae naturali tantum confessarius confidat, sed humili prece lumen imploret Spiritus Sancti.
Accidere sane potest, ut et occasio quaedam tantas subministret illecebras, et peccatoris voluntas experientia teste tam debilis et inermis appareat ad resistendum, ut confessarius sibi non possit non persuadere, difficilius omnino esse pro isto homine in occasione posito victoriam reportare, quam incommodum illud quantumvis grave demum subire, quod relinquendo occasionem subire cogatur. Id maxime valet in re luxuriae. Quod si ita est, confessarii est poenitentem exhortari, animare, paratum reddere ad onus illud fortiter ferendum et incommodum istud pro Deo subeundum, et quando eum paratum videt, celerem exsecutionem urgere. Grave igitur