Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 283

incommodum, immo valde grave, aliquando imponere debet confessarius; neque tamen, quamdiu alia remedia possibilia sunt, onus humanis viribus gravius: id enim esset hominem alioquin iam debilem in desperationem agere et in maiora atque frequentiora peccata detrudere. Ceterum semper debet confessarius poenitentis animum erigere et spe auxilii divini aeternique praemii onus alleviare. Etiam aliquando fieri potest, ut confessarius non audeat realem occasionis fugam utpote difficilorem iniungere; sed ut poenitenti relabenti demum eligendum debeat proponere aut realem occasionis fugam aut diligentiorem et efficaciorem usum mediorum, eique interim absolutionem differat. Quam nunquam denegare vel differre recidivis indulgentia est nimia; propter quemlibet relapsum denegare severitas non toleranda.

188 m. Aurea verba sunt, quae Leo XII, cum iubilaeum anni 1825 ad orbem extenderet, Constitutione Charitate d. d. 25. Dec. 1825, ad confessarios fecit. Praestat haec repetere: «Habeat [confessarius] prae oculis documenta illa Ritualis Romani: videat diligenter sacerdos, quando et quibus conferenda, vel neganda, vel differenda sit absolutio, ne absolvat, qui talis beneficii sunt incapaces, quales sunt qui nulla dant signa doloris, qui odia et inimicitias deponere, aut aliena si possunt restituere, aut proximam peccandi occasionem deserere, aut alio modo peccata derelinquere et vitam in melius emendare nolunt; aut qui publicum scandalum dederunt, nisi publice satisfaciant et scandalum tollant. Quae quidem nemo non viderit quam longe ab eorum ratione distent, qui, ut gravius aliquod audiunt peccatum, aut aliquem sentiunt multiplici peccatorum genere infectum, statim pronuntiant, se non posse absolvere: iis nempe ipsis mederi recusant, quibus maxime curandis ab eo sunt constituti, qui ait: ,Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus'; aut quibus vix ulla scrutandae conscientiae diligentia, aut doloris ac propositi satis videtur significatio, ut absolvere se posse existiment; ac tum demum tutum se cepisse consilium putant, si homines in