Neo-Confessarius
p. 284
aliud tempus absolvendos dimiserint. Si enim ulla in re servanda est mediocritas, in hac potissimum servetur necesse est, ne vel nimia facilitas absolvendi facilitatem afferat peccandi, vel nimia difficultas alienet animos a confessione et in desperationem salutis adducat. Sistunt se quidem multi sacramenti poenitentiae ministris prorsus imparati, sed persaepe tamen huiusmodi, ut ex imparatis parati fieri possint, si modo sacerdos viscera indutus misericordiae Iesu Christi, qui non venit vocare iustos sed peccatores, sciat studiose, patienter et mansuete cum ipsis agere. Quod si praestare praetermittat, profecto non magis ipse dicendus est paratus ad audiendum, quam ceteri ad confitendum accedere. Imparati enim illi tantummodo sunt iudicandi, non qui vel gravissima admiserint flagitia, vel qui plurimos etiam annos absuerint a confessione — misericordiae enim Domini non est numerus et bonitatis infinitus est thesaurus —, vel qui rudes conditione, aut tardi ingenio non satis in se ipsos inquisierint, nulla fere industria sua id sine sacerdotis ipsius opera assecuturi: sed qui, adhibita ab eo necessaria, non qua praeter modum graventur, in iis interrogandis diligentia, omnique in iisdem ad detestationem peccatorum excitandis, non sine fusis ex intimo corde ad Deum precibus, exhausta caritatis industria, sensu tamen doloris ac poenitentiae, quo saltem ad Dei gratiam in sacramento impetrandam disponantur, carere prudenter iudicentur. Quocumque autem animo sint, qui accedant ad ministrum poenitentiae, nihil ei magis cavendum est, quam ne sua culpa diffisus quisquam Dei bonitati, aut sacramento reconciliationis infensus discedat. Quare si iusta sit causa, cur differenda sit absolutio, verbis quibus poterit humanissimis persuadeat confessis necesse est, id et munus officiumque suum et eorum ipsorum salutem omnino postulare, eosque ad redeundum quam primum blandissime alliciat, ut iis fideliter peractis, quae salubriter praescripta fuerint, vinculis soluti peccatorum, gratiae coelestis dulcedine reficiantur.»