Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 15

Dei negans supremae maiestati cultum et subiectionem debitam, dicente apostolo Rom 2, 23: «Per praevaricationem legis Deum inhonoras»; septimo superbia, qua peccans recusat subesse, reipsa dicens: «Non serviam»; octavo recessus ab amabili Salvatore, et accessus ad diabolum, hostem eius. Crescit autem turpitudo illa ex eo, 1) quod peccatum fiat in conspectu Dei, fiat eo tempore, quo Deus peccatorem conservat eique dat Esse, fovet, beneficiis circumdat, ad se paterne invitat, promittit, vult dare salutem; 2) quod peccans concursum Dei detorqueat in eius contemptum suamque perditionem, et Deum faciat servire in peccatis suis; 3) quod Christo, qui tanto pretio redemit animam eius, sit opprobrio, exsultante quodammodo diabolo: ipsum tam parvi pendi ab iis, quos annumeravit Ecclesiae suae et membra esse voluit corporis sui mystici. Atque haec turpitudo, ut abominabilis est Deo, ita abominabilem, quem inficit, reddit peccatorem, iuxta illud Os 9, 10: «Facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt.»

Quartum motivum sunt beneficia Dei, ut sunt creatio seu translatio ad Esse de nihilo, in quo alii tot relicti sunt et aeternum relinquentur; conservatio seu omni momento continuata productio, qua cessante in nihilum relaberetur homo; redemptio per sanguinem et ignominiosam Filii Dei mortem; collatio baptismi, quo homo in amicitiam Dei admittitur et filius fit Dei, quo tot alii carent et ideo aeternum perituri; educatio a catholicis parentibus, cuius defectu millies milleni pereunt, qui melius, eo beneficio donati, Deo fuissent servituri; toties repetita peccatorum remissio, constans Dei amor, quo aberrantem revocavit, reduxit, prodigum suscepit, stola gratiae vestivit, hactenus sustinuit et fovit; toties repetita ad mensam eucharisticam admissio; et innumera alia beneficia, quibus Deus hominem ita circumcinxit, ut, quoquo respiciat, in oculos incurrant. Iuvat poenitentem quandoque interrogare: Quid ab homine utilitatis habet Deus? Nihil. Quid a Deo homo? Omnia. An tibi aliquando aliquid mali fecit Deus?