Neo-Confessarius
p. 285
188 n. 4. Nostra maxime aetate ante omnia cavendum est a nimia severitate. Cum enim fides langueat atque religiosa exercitia facillime negligantur, confessarius non raro rationem habet, cur dubie dispositum, qui alias nondum absolvendus sit, conditionate absolvat. Quem agendi modum quoad ipsos recidivos S. Alphonsus VI 432, 4 pro certis casibus approbat his verbis: «Non posse absolvi sub conditione peccatorem recidivum in culpas letales, qui non probetur dispositus per signa extraordinaria, prout infra dicemus n. 459, nisi esset in periculo mortis, vel nisi — excipit de Schildere apud Lacroix (l. 6, p. 1, n. IIO) prudenter timeatur, quod peccator ille non amplius ad confessionem redibit et in peccatis suis tabescet.»
Quare non adeo frequenter medium differendae absolutionis usui esse debere, ex ipsius S. Alphonsi doctrina elucet; peccatores recidivos iterum iterumque absolvi posse docet, quando signa doloris praebeant extraordinaria.
188 o. 5. Quae extraordinaria signa me hucusque non tetigisse, lectori mirum potest videri. Haec non praetermisi eo, quod non tanti aestimem extraordinarii doloris manifestationem, sed quod difficulter definiatur, quid et quantum certa quaedam signa probent, neque ex solis illis signis poenitentis dispositio vera et sufficiens colligatur. Iuvant tamen non raro illa signa confessarium, ut dispositionem deprehendat. Generalia quaedam de signis doloris his videntur posse comprehendi:
a) Signum ordinarium doloris est seria poenitentis attestatio. Quae generatim sufficit ad probandam dispositionem, videlicet dum non adsit gravis causa contraria, ex qua conici debeat, poenitentem aut fallere aut ipsum falli.
b) Frequentior relapsus diminuit vim probandi, quam alias ipsius poenitentis assertio habet. Etsi enim non ilico inferri possit, poenitentem velle scientem fallere, tamen suspicandum
Cf. de principiis conscient. tract. 6, n. 2.