Neo-Confessarius
p. 286
est, ne ipse fallatur in aestimanda propria sua voluntate eiusque firmitate non amplius peccandi. Quapropter confessario videndum est, num quid deprehendere possit in poenitente, quo vis probandi bonam voluntatem augeatur. Atque momentum eo maius et gravius inquirendum est, quo graviores sunt circumstantiae, quae nudum poenitentis de se testimonium reddant suspectum.
c) Quae et quanta signa exigi debeant ad testimonii vim augendam, absolute dici nequit, sed in singulis casibus prudenti confessarii aestimationi id relinquitur.
d) Adiumenta ad discernendam seriam poenitentis voluntatem etiam post iteratum relapsum praebent ea, quae dicuntur signa extraordinaria, quae enumerata habentur apud S. Alph. VI 460 et Lehmkuhl, Theol. mor. II 549. At etiam ea signa non praebere certum in omni casu argumentum, iam ex eo patet, quod S. Doctor ex iis modo magis modo minus certam et probabilem sufficientis doloris demonstrationem sumi posse tradat.
Quae hic in genere de consuetudine peccandi, de occasione, de relapsu dicta sunt, ad singula peccatorum genera et occasiones facile applicantur. Remedia opportuna et varia in hoc ipso opere supra a n. 56sqq et n. 188 copiose subministrantur.
CAPUT II.
De confessario poenitentis, qui longo tempore confessus est invalide, vel de eo anxius est aut generalem confessionem facere desiderat.
QUAESTIO I.
Quomodo agendum cum eo, qui sacrilege diu confessus est.
189. Resp. I. Cum eo, qui confessus est invalide aut de eo timet ob peccatum aliquod omissum, ita sere agendum est: 1. Moneatur, ut confiteatur commissa ab ultima confessione et tunc addat peccatum omissum. — 2. Interrogetur,