Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 287

utrum reticens peccatum sciverit esse mortale, vel id putaverit vel certe dubitaverit, necne. Si neget, quaeratur, num postea aliquo tempore illud tacuerit putans esse mortale aut cum dubio tacuerit. Si hactenus nec scivit nec dubitavit, non est opus aliquid repetere; si autem aliquo tempore scivit aut dubitavit, ab eo tempore repetendae sunt confessiones, quia fuerunt invalidae; confessiones autem praecedentes dubium aut ignorantiam vincibilem non ideo fuerunt invalidae. — 3. Si scivit tantum in genere esse malum, non distinguens gravene an leve esset, non celaturus, si scivisset esse grave, probabile est non esse opus repetere confessiones, quia probabiliter tantum peccavit venialiter, nisi tamen ipse putasset esse obligationem gravem confitendi, vel de eo dubitasset, de quo interrogandus est; nihilominus tutius semper est repetere confessiones, quia forte exercite apprehenderat malitiam gravem. — 4. Si sciens esse peccatum mortale vel de eo dubitans illud tacuit, interroga, quoties memor illius peccati confessus sit et communicarit vel quoties solitus sit intra annum confiteri et communicare, num singulis mensibus etc. Illae enim confessiones omnes repetendae sunt, non tamen eae, quas inmemor illius bona fide fecit, si aliunde nihil defuerit. Accidere tamen potest, ut nesciat, quae peccata commiserit tempore illo, quo bona et quo mala fide processit, proin a quibus absolutus sit aut non sit, in quo casu inducendus est, ut generalem a tempore peccati omissi confessionem faciat. Porro, si reticuit ex verecundia aut cum gravi remorsu conscientiae, censendus est satis advertisse, esse peccatum grave illud omittere. — 5. Si semper fuit memor illius peccati, ideoque semper sacrilege est confessus, interrogandus est, quoties in illo statu per annum solitus sit confiteri et communicare. Et tunc, si semper eidem confessario sit confessus, qui adhuc memor sit mortalium peccatorum et status poenitentis saltem in confuso, sufficit ut dicat: Accuso me de peccatis omnibus v. gr. ab hoc triennio commissis, ex quo per annum v. gr. vicies solitus sum confiteri et communicare. At si confessarius non