Neo-Confessarius
p. 288
sit amplius memor mortalium, et ne in confuso quidem ullo modo statum poenitentis sciat vel brevi interrogatione cognoscere possit, aut si poenitens semper alteri est confessus, tenetur omnia repetere quoad numerum et quoad speciem simulque addere quoties sacrilege confessus sit et communicaverit. Si aliquoties confessus sit alteri, haec omnia repetenda sunt in numero et specie, non ea, quae est confessus apud praesentem confessarium et quorum is in confuso saltem memor est. — 6. Si confessarius deprehendat confessum multis annis sacrilege non praeparatum ad confessionem generalem, iubeat eum confiteri, quae occurrunt memoriae, examinet illum de magis obviis, ut sic aperto ulcere et diminuta verecundia facilius redeat; deinde moneat, ut circa reliqua magis se examinet, nam tam subito omnium recordari non potest; demum dicat, ut redeat designato tempore pro complenda confessione, addendo, modo non absolvi eum pro maiore sua quiete futura, atque ita bene animatum impertita benedictione dimittat. Quodsi non posset redire, nec putaretur alteri facile confessurus, adiuvandus esset examinando illum per praecepta decalogi, Ecclesiae, peccata capitalia, monendusque, si forte deinde peccata in mentem venerint commissa a tempore primae sacrilegae confessionis, ea confitenda esse; demum ei iniungatur pro poenitentia, ut proxima occasione, praevio diligenti examine, confiteatur, si quid occurrerit, quod omissum et confitendum sit. — 7. Pro examine talis poenitentis notandum est, numerum peccatorum internorum melius conici ex consuetudine et tempore, quo in illis haesit, ea iterando in septimana vel mense toties vel toties, quam ex relatione poenitentis . In peccatis autem externis expedit primo pro-
Quoad peccata interna ne eum quidem numerum semper exquirendum esse, auctor est P. Segneri, Instructio confessarii c. 2. En eius verba: «Quando certus numerus sciri nequit, sufficit probabilis; perquire in genere tempus, quo peccato alicui fuerint dediti; sciscitare, quoties per mensem aut hebdomadam illud committere sint soliti. Immo circa quosdam actus internos, quales sunt odii, luxuriae, nihil attinet (saltem ordinarie), in longioribus confessionibus