Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 289

ponere magnum numerum, quem si poenitens affirmet, augeatur paulatim, quaerendo, an non forte saepius, tot vicibus? Si neget illum magnum numerum, proponatur paulo minor addendo semper circiter, donec aliquando tandem aliquid affirmet. Denique confessarius magis laboret de vero dolore et proposito ab eiusmodi hominibus eliciendo, quia in eo periculosior et frequentior est defectus.

190. Resp. II. Si poenitens nihil quidem voluntarie omisit, attamen timet, ne invalide sit confessus, indaganda est causa illius timoris et conditio poenitentis; ac 1. quidem, si timet ideo, quia longo tempore haesit in consuetudine peccandi graviter, putatque defuisse saepe dolorem et propositum, utiliter faciet confessionem generalem, saltem incipiendo ab illo tempore, ex quo merito timet. 2. Si est scrupulosus et inaniter timet, ordinarie permittendum non est, ut confessionem generalem faciat, praesertim si bene vixit, aut malae vitae semel confessionem generalem fecit. 3. Etsi scrupulosus non sit, si tamen moraliter non est certum, eum antehac invalide esse confessum vel peccata non explicasse debite, obligandus non est ad confessionem repetendam, quia possessio est pro confessione, cuius valor, cum adesse debuerit, praesumendus est, nec delictum praesumitur. Unde, quamdiu probabile est, eum antehac confessum esse valide, non tenetur confessiones repetere; est autem probabile hoc ipso, quod aliquando de vita praeterita cum morali diligentia recogitaverit et confessus sit. Lacroix l. 6, p. 2, n. 1221 et n. 1883. 4. Si hucusque fuit

ita rigide frequentiam examinare, quia plerumque explicari non potest absque periculo errandi sive per excessum, sive per defectum; sed satis erit habere rationem temporis, quanto quis in discordia vixerit, vel mulieri fuerit familiaris. Neque enim novum est, res, quae ad calculum solent numerari, expendere ad mensuram. Ita quis est, qui ab oeconomo tempore messis exigat granorum numerum? Rectius integros acervos modis admetiri mos habet. Quae ultima verba, quamquam cum quadam exaggeratione dicta, indicant tamen non nimium debere esse confessarium in inquirendo numero talium peccatorum, in quibus poenitens quasi continuo haeserit. *