Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 290

semper timoratae conscientiae solitusque se bene praeparare, nec voluntarie aliquid omisit, prudenter praesumitur, semper eum bene confessum esse, quia ex communiter contingentibus prudens est praesumptio. At si non fuit timoratae conscientiae, sed consuevit negligenter se praeparare, praesumptio est contra ipsum, ideoque tenetur repetere confessiones, de quarum valore dubitat. Quamquam non expedit semper, quando quis advertitur male confessus, statim eum monere quasi de confessione generali facienda, praesertim si poenitens sit plane rudis vel anxius, pudibundus, quia hoc quosdam nimis perturbat, putantes impossibile esse omnium recordari. Itaque in hoc casu confessarius dicat poenitenti: Numquid libenter pro quiete animi tui vis omnia peccata totius vitae confiteri, quae modo potes? Si annuat, percurrat praecepta, peccata capitalia, occasiones et occupationes poenitentis, et sic eliciat ex ipso quasi non advertente confessionem generalem; deinde interroget, num sit praeterea aliquid, quod conscientiam gravet; demum studeat intelligere numerum Communionum et confessionum, quae forte sacrilegae fuerunt. Talis non satisfecit quidem annuae confessionis et Communionis praecepto; at pauci ad hoc attendunt.

QUAESTIO II.

Quomodo agendum sit cum eo, qui vult generalem confessionem facere.

191. Resp. Cum eo, qui non tenetur, vult tamen generalem confessionem instituere, sic procedi potest: 1. Etsi per se non tenetur peccata ab ultima confessione commissa distinguere ab aliis iam accusatis, quia omnia vult subicere aequaliter et confusio substantiam actus non mutat: saepe tamen melius est ea distinguere, tum quia circa ea, quae numquam confessus est, communiter magis est poenitens examinandus, tum quia sic melius intelligitur, qui sit status praesens poenitentis et quae media necessaria sint contra relapsum, si forte ab ultima confessione frequenter relapsus sit in idem peccatum. — 2. Non sit confessarius importunus