Neo-Confessarius
p. 291
in exquirenda specie et numero [ex confessionibus praeteritis], nisi poenitens velit, quia, cum semel, ut suppono, sit bene confessus, necesse non est novam molestiam facere, nisi videatur id expedire ad maiorem poenitentis quietem. — 3. Si semel fecit confessionem generalem exactam de iuvenitute, incipiat ab ultima generali, omittendo antecedentia, nisi quid esset, quod magis gravaret et quod vellet ad solatium addere. — 4. Qui in peccatis luxuriae vixerunt, iis una tantum vice permittenda est confessio generalis, ne sordes saepius movendo phantasiam rerum turpium speciebus magis impleant et se iterum inquinent; una itaque confessio ut accurate fiat permittatur iis, ac deinceps quotannis generaliter poterunt confiteri et in genere tantum se accusare de illis. Nec expedit talibus suadere confessionem generalem, antequam impetus illius vitii sit repressus, nisi tamen aliunde sit obligatio. — 5. Qui peregit confessionem generalem post diligens examen, non tenetur amplius recogitare de praeteritis, sed ubi certus non est se aliquid omisisse, praesumere potest se statum suum satis exposuisse; alias enim, cum omnium quae fecimus recordari non possimus, numquam esset confitendi finis, dum hoc anno hoc peccatum, alio alia recurrant, quae, quomodo confessi simus, non meminimus. Permitti tamen expedit, ut ter quaterve postmodum quae incidunt confiteatur, si dubitat, an ea sit confessus, maxime si non fuerit timoratae conscientiae; sic enim magis purgabitur anima et quieti consulitur. Demum moneatur, ut sollicitudinem in eo ponat, ut Deo sincere serviat et iniurias compenset.
CAPUT III.
De confessario fatui, surdastri, muti vel ignotae linguae.
QUAESTIO I.
Quomodo sit agendum cum fatuo.
192. Resp. Cum plene fatuus capax non sit actuum supernaturalium, etiam capax non est absolutionis. Semifatuus autem, quando capax est peccati et actuum supernaturalium,