Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 292

absolvi potest, et quidem secundum Gobat singulis mensibus, si hic et nunc iudicetur habere saltem imperfecte actus ad poenitentiam necessarios. In dubio, sitne fatuus an semifatuus, disponi debet, quoad fieri potest, saltem in articulo mortis, et absolvi sub conditione. Ut non censeatur plene fatuus, debet distinguere posse inter bonum et malum morale, cuius signum sufficiens non est, si revereatur clerum, aliqua mandata rite exsequatur, genua flectat, pectus tundat; quia haec facere potest destitutus usu rationis, eo quod videat ista ab aliis fieri. Alia proinde signa esse debent, qualia indicavi supra de pueris n. 100. Stante tamen dubio absolvi potest in Paschate, ne anima, si forte in mortali fuerit, periclitetur. Quodsi quis delirat in una re et prudens est in aliis, capax est absolutionis, quia defectus in una oriri potest ex impressione forti secundum dicta n. 100.

QUAESTIO II.

Quomodo cum surdastro, surdo et muto agendum sit.

193. Resp. I. Surdaster confessario ignotus, qui instrui non potest neque examinari, quin circumstantes audiant, ducendus est ad locum separatum, neque praesumi semper potest, quod putat Gobat , tales esse contentos et ex hoc ipso, quod in tali loco velint confiteri, facere potestatem confessario loquendi ea, quae ad absolutionem spectant, licet ab aliis audiantur; multi enim putant se sic confiteri, ut opus non sit interrogatione. Si confessario autem nota esset innocua vita surdastri, posset absolvi iniuncta poenitentia, ostendendo rosarium vel digitos, prout inter ipsos convenerit, ita tamen, ut alii non advertant gravem, si forte detur, poenitentiam. Sed si confessarius in decursu longae confessionis, quantum ex magna parte iam audivit, demum animadvertit, poenitentem esse surdastrum, eum vix potest coram adstantibus in locum

Opp. mor. tract. 4, n. 138 et tract. 7, n. 468.

Tract. 7, n. 473.