Neo-Confessarius
p. 293
remotum ducere vel monere, ut alio tempore redeat; nam eo ipso aliis facile ingereret suspicionem peccati gravis auditi, quod necessariam faciat ulteriorem indagationem. Quapropter nihil relinquitur, nisi ut audiat poenitentem eique signis imponat poenitentiam, eamque talem, quae qualis sit ab aliis non possit percipi, nisi levis sit omnino; dein absolvat. Haec ita agi debent, ne violetur sigillum sacramentale. Aliter, si confessarius ab initio advertit, poenitentem esse surdum. In quo casu id publice manifestare potest adstantibus, atque surdum seu surdastrum vel deducere in locum remotiorem, ubi statim eius confessionem audiat, vel iubere eum alio tempore redire, quo commodius sine teste confiteri possit. Ballerini-Palmieri (Opus theologicum morale V , n. 234) dicit: «Si accedant in ecclesia, . . . semper in dubio consulendum potius sigillo sacramentali quam integritati. Et ideo non interroget de numero nec de aliis, et in imponenda poenitentia leve aliquid iniungat, ne sit suspicio gravis culpae. — Neque exigi debet, ut mulieres veniant hora intempestiva, qua nemo alius sit in ecclesia; tum quia periculum non abest revelationis, tum etiam ob honestatem.»*
194. Resp. II. Mutus, qui non est surdus, iuvandus est per interrogationes, quibus per signa respondere potest. Si, postquam didicit scitu et creditu necessaria, talis factus est, absolvi non potest, nisi scripto vel signo se accuset et dolere ostendat. In articulo mortis praesumitur facilius dedisse signum. Mutus, qui scribere potest, monendus est iuxta communem opinionem, ut per scripturam confiteatur, nisi per signa satis possit. Quodsi scribere nesciat, possit autem per signa indicare numerum et speciem, ad hoc tenetur; et si forte unus confessarius ea non recte intelligat, debet accedere ad alium, si quis sit, qui ea prae reliquis
Sed scripto confitendi obligatio tam parum adest quam confitendi per interpretem, cum ex natura sua sit aliquo modo publica, vel periculum sit, ne publica evadat. Cf. Ballerini-Palmieri l. c. n. 233.*