Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 294

intelligat; si non potest, iuvandus est, quantum fieri potest, et absolvendus, si plus haberi non possit, licet tantum in genere se peccatorem fateatur. Quodsi sciret legere, possent ei quaestiones in scripto proponi et poenitentia eodem modo praescribi.

195. Resp. III. Si surdus idemque mutus ad confessionem adducitur, inquiratur prius a ductore, qualia doloris, accusationis et peccatorum signa soleat dare; postea in locum separatum deductus ex signis examinandus est; intellecto uno alterove peccato, si plus obtineri non potest, exhibens signum doloris absolvi potest, quia in tali casu integritas materialis confessionis non requiritur. Caveat autem confessarius, ne, si unum alterumve signum non satis intellexerit, postea alios interroget, quid illo signo mutus indicare velit, quia facile aget contra sigillum, cum sic alii intelligant, quae peccata poenitens voluerit significare confessario. Putant quidem aliqui, surdum eundemque mutum a nativitate incapacem esse absolutionis eo, quod nequeat habere actus supernaturales fidei et spei; at cum capax sit peccati, agnitionis Dei et vitae aeternae, quae per signa et lumen naturae discit, credere licet, Deum, qui omnes vult salvos fieri, supplere suis inspirationibus, dareque fidem saltem generalem, atque ad actum spei excitare. Hinc Gobat tenet, surdum et mutum posse etiam saepius absolvi extra articulum mortis 1. *S. Alphonsus (Prax. confess. n. 102) recte quidem notat, eiusmodi hominem absolvendum esse conditionate tantum, nisi moraliter constet eum instructum et dispositum esse. — Ceterum nostra aetate si agitur de surdo eodemque muto, qui in instituto pro eiusmodi hominibus erecto instructus est, ille bene doceri potest et usque ad acumen ingenii evolvi. Quare, etsi ipse confessarius conversationem cum eiusmodi homine non intelligat, facile tamen percipiet signa doloris et accusa-

Id Gobat concedit, si mutus aut scripto (ad quod non tenetur) aut aliis signis ostendat se dolere et indicare se peccatorem et petere absolutionem. Tract. 7, n. 476.