Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 16

Numquam. An non ergo indecens, quod sic Deum inhonoras, ei tam ingratus es? Iuvat quoque, si confessarius recenseat beneficia poenitenti in particulari facta, sicut Nathan propheta recensuit David lapso (2 Reg 12, 7 9), ubi volens ostendere illi turpitudinem peccatorum suorum dixit: «Tu es ille vir. Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel, et erui te de manu Saul...» Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo?» Porro beneficia Dei augentur ex infinita conferentis dignitate, ex amore infinito, quo conferuntur, ex indignitate creaturae, cui conferuntur, et ex magnitudine donorum, et ex iisdem capitibuscrescit ingratitudo.

Quintum motivum est Deus ipse propter se dignissimus qui non offendatur, dignissimus omni cultu, honore, amore; cuius vilipensio, contemptus, malum unicum est peccatum, atque malum eo gravius, quo maior est dignitas offensi. Cuius proinde gravitas, etsi humanum excedens intellectum, ut magis appareat, expendatur serio, quis offendatur, vilipendatur, contemnatur, a quo, propter quid, quibus auxiliis, ubi, quando. Quid pro eius satisfactione Pater a Filio suo incarnato, qui peccatum non fecerat, sed nostra suscepit destruenda, exegerit; quas poenas in hoc et futuro saeculo impoenitentibus infligat Deus, cuius natura bonitas.

13. Resp. IV. Ex his motivis id primum confessarius proponat, quod poenitentis capacitati et dispositioni magis videtur congruere; alii enim timore, amore alii magis ducuntur. Provectiores in virtute, et qui conantur proficere, facile excitantur considerando immensa Dei in nos beneficia eiusque nifinitam maiestatem; rudiores et duriores concutiendi sunt primum timore poenarum et excitandi ad dolorem propter illas peccatoribus a Deo praeparatas; deinde adducendi ad amorem ingenuum doloremque ob offensum tantum benefactorem; demum ad amorem Dei propter se doloremque propter ipsum offensum et contemptum, cum proposito propter ipsum non peccandi de cetero; sic enim securius, si contri-