Neo-Confessarius
p. 295
tionis et satis certus evadere potest de dolore aliisque poenitentis actibus.*
Putat Lacroix, surdum eundemque mutum et caecum a nativitate habendum instar perpetuo amentis et solius baptismi esse capacem, quia non apparet, quomodo signum dare possit in ordine ad absolutionem obtinendam. *Haec quoque et sequentia valent de iis solis hominibus ita miseris, qui educationem, quae arte haberi potest, non habuerunt. Nam nostra aetate industria humana et proximi amor artem educandi et instruendi adeo excoluerunt, ut ne homines surdos quidem eosdemque mutos et caecos excludat. Quodsi igitur eiusmodi miser homo sufficientem habuit educationem, nulla est ratio, cur a sacramentis exlusus maneat sive in vita sive, idque multo minus, in morte: utut in multis casibus confessionis integritas manca manere debeat.* Si autem factus sit talis post usum rationis, inungendus est et etiam absolvendus, si det signum doloris aut saltem christiane vixerit; poterit talis disponi per signa, si antea saepius sit confessus et Eucharistiam perceperit, v. gr. manu ipsius signum crucis in pectore formando, pectus tundendo, manus coniungendo easve adiungendo stolae vel superpelliceo, faciendo circulum in eius ore vel lingua, ut sacerdotem adesse agnoscat et moneatur de Eucharistia percipienda. Haec si nihil prosint, inungendus est, inquit Lohner ; sed non video, cur absolvi non possit sub conditione, si christiane vixerit, putatque Lacroix (l. 6, p. 1, n. 651 et p. 2, n. 1875), etiam posse ei dari Eucharistiam pro Viatico.
QUAESTIO III.
Quomodo cum poenitente ignotae linguae sit agendum.
196. Resp. Si confessarius scit linguam principalem poenitentis, v. gr. germanicam vel gallicam, etsi nesciat certos modos loquendi poenitentis, v. gr. flandricum vel leodiensem
Instr. pract. 5 de conf. P. 2, cap. 12, q. 7.