Neo-Confessarius
p. 296
vel vallonicum, putat Gobat , eum licite posse se exponere excipiendis confessionibus talium. Verum extra casum necessitatis, nisi per circumlocutionem et explicationem intelligere possit materiam confessionis necessariam, videtur teneri prius discere modos illos loquendi; alias sine iusta causa negligitur integritas materialis confessionis . Si autem ob imperitiam linguae confessarius nequeat percipere omnia mortalia peccata, mittendus est poenitens, si commode fieri possit, ad alium, linguae peritum; si vero sine gravi incommodo remitti non possit et saltem unum peccatum certum indicaverit, absolvi potest in tempore, quo praeceptum urget vel necessitas, qualis etiam est status peccati mortalis hominis itinerantis, qui brevi tempore confessarium habere non possit; nam tunc sufficit integritas formalis. Tenetur tamen poenitens mortalia, quae modo a confessario non fuerint intellecta, data occasione, alteri confiteri. Hinc etiam potest nunc tacere peccata, quae certo novit non intelligi. Quodsi habeat sola venialia, potest adire confessarium minus peritum linguae, neglecto altero secundum Gobat , qui putat etiam blaesum, cuius omnia gravia peccata non intelligantur, deficiente alio confessario, absolvi posse tempore iubilaei cum onere se sistendi alteri, a quo intelligi potest, ut reliqua confiteatur. Denique si confessarius plane non intelligit linguam poenitentis, potest hic absolvi in necessitate, si se accuset per signa in genere. Quodsi autem se velit accusare per interpretem, ad quod tamen, saltem
Tract. 7, n. 486.
In re non videtur esse differentia inter auctorem et Gobat. Nam etiam posterior hoc modo rem intelligit et intelligere debet, ut confessarium et poenitentem sumat ita linguae atque loquendi modorum gnaros, ut necessaria inter se loqui et intelligere possint. Quodsi non possint, sane sola necessitas excusat, ita ut imperfecto modo liceat confiteri seu ut melius sit non integre quam nullatenus confiteri et absolvi. *
Tract. 7, n. 485.
Gobat (tract. 7, n. 484) hoc non restringit ad casum iubilaei, sed ex tendit ad omnem casum, cum urgeat praeceptum confessionis.