Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 297

extra periculum mortis, non tenetur, ut habet sententia communis (apud Lacroix l. 6, p. 2, n. 1190), potest hoc ita fieri, ut interpres interrogationes confessarii proponat poenitenti, et hic stantis post se confessarii manus digito premat, quando reus est, et repetito attactu etiam exprimat numerum.

* Per interpretem confiteri, cum non sit modus a Christo praescriptus, consilium quidem est, non est obligatio.*

† Dicit enim can. 903: «Qui aliter confiteri non possunt, non prohibentur, si velint, per interpretem confiteri, praecavendo abusus et scandala, firmo praescipto can. 889, § 2 [de interpretis obligatione servandi sigillum]. Ne pro mortis quidem periculo eiusmodi confessio praescribitur.† *Videlicet non vi praecepti confessionis, sed vi praecepti non relinquendi in dubio negotium salutis aeternae, tenetur moribundus curare, ut sit in statu gratiae. Quod facere potest per actum perfectae caritatis seu contritionis, quando convenienter confiteri non potest, aut per absolutionem sacramentalem utcumque valide susceptam, ad quam requiritur, si confessio integra fieri nequeat, aliqua confessio, quamvis sit solius peccati venialis, si modo huius peccati serius dolor concipiatur cum proposito cum hoc peccatum tum quaelibet mortalia peccata vitandi. — Attamen confessio, quae sufficiat ad absolutionem, fieri melius etiam potest per signa, etiamsi sint tantum generalia.*

Unde responsum S. Officii d. d. 10 Februarii 1668 monet: «Missionarii cum poenitentibus, quorum idioma ignorant, agentes hortentur illos adhibere interpretem, per quem confiteantur omnia peccata: quodsi hoc nollent, saltem confiteantur aliqua per interpretem, et reliqua per nutus et signa, quantum possunt: quodsi nulla velint per interpretem confiteri, confiteantur per signa omni meliore modo quo poterunt, sicut fit in mutis; sed missionarii curent addiscere de unaquaque lingua ibi usuali illa pauca verba, quae sunt necessaria ad explicanda praecipua peccata.»*