Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 298

CAPUT IV.

De confessario haeretici convertendi vel conversi.

QUAESTIO I.

Quomodo agendum cum haeretico ad Ecclesiam volente admitti vel admisso.

197. Resp. I. Si quis catholicam fidem amplecti et instrui desideret, I. excipiendus est cum magna caritate et benevolentiae significatione et amice interrogandus, quomodo haec ei gratia obtigerit, qua de causa religionem suam velit deserere et catholicam amplecti. Quamcumque causam affert, cautela opus est, quia sunt homines fraudulenti, qui sub velamine pietatis quaerunt non salutem animae et veritatem, sed sustentationem aliaque temporalia, hisque obtentis postea male vivunt et ad vomitum revertuntur, ut docent exempla tam in Iudaeis quam in haereticis. Proinde primo excitandus est, ut quaerat regnum Dei, reliqua ab ipso cum fiducia exspectet, qui quaerentes et diligentes se non deserit, non tamen auxilium in temporalibus statim ei promittendum est.

198. 2. Si his peractis insistat proposito, indagari debet, sitne haereticus materialis tantum, an formalis et pertinax. Formalis erit, si sciens et volens adhaesit errori alicui contra veritatem fidei catholicae, postquam hanc sufficienter sibi propositam agnovit atque scivit, eam sustineri a reliqua Ecclesia universali ut revelatam. Est autem veritas catholica, quae vel in sacris libris aperte continetur vel inde evidenter deducitur , vel habetur ex traditionibus apostolicis vel ex conciliis generalibus, vel quae a Summo Pontifice, ut loquente ex cathedra,

Etsi ea, quae ope veritatis naturalis ordinis evidenter deducuntur ex Sacra Scriptura, non iam formaliter sunt articuli fidei, neque eorum negatio sit haeresis: ille tamen, qui haec negat, haereticus esse iure praesumitur, quia censetur, eum non negare evidentem veritatem ordinis naturalis, sed potius alteram revelatam veritatem, quae ex se rationi manet aliquo modo obscura.*