Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 299

definita ac declarata est pro articulo fidei. Haereticus vero tantum materialis dignoscetur ex eo, quod adhaereat tali errori ex simplicitate, ignorantia, sinistra informatione, paratus interim vel actu vel habitu errorem deponere, si cognoscat veritatem. Tales dantur, testibus theologis doctis, in Germania, nec solum inter eos, qui procul a catholicis degunt, sed etiam qui his immixti vivunt, tam plebeii quam quidam etiam honestioris conditionis, quia ab annis teneris a praeconibus suis pessime instruuntur et innumeris mendaciis contra fidem catholicam imbuuntur. Neque, ubi ex iis, quae apud catholicos vident, aliquod dubium oritur contra religionem suam, statim existimant se obligari ad magis inquirendum, sed id pro tentatione in fide habent, vel arbitrantur differentiam non esse substantialem, proinde et se in sua religione posse salvari. In hac persuasione quamdiu inculpabiliter manent, haeretici sunt tantum materiales. Immo quamdiu existimant, eiusmodi occurrentia dubia esse tentationes, non possunt mutare religionem, vel serio cogitare eam esse mutandam; nam ad id ipsum requiritur dubium, quod videatur prudens. Quod si oboritur, tenentur inquirere lumenque implorare divinum, parati ad amplectendam veritatem, eamque reipsa debent amplecti, ubi satis cognoverint; alias fiunt haeretici formales, quia adhaerent errori cum pertinacia, si sic constituti sint, ut agnitam veritatem nolint amplecti. Attamen si quis sine hac pertinacia negligeret inquirere veritatem, peccaret quidem contra fidem, non tamen esset in haeresi formali, quae cum reservata excommunicatione coniuncta est.

199. 3. Cum fides debeat esse assensus prudens et super omnia firmus, docendus est candidatus, non posse esse veram religionem nisi unicam, eo quod religio seu fides vera debeat esse a Deo, qui est ipsa veritas nec potest loqui opposita, quae vera simul esse non possunt. Deinde ostendendum, verae Ecclesiae certas debere esse notas, quibus dignosci et discerni possit a non vera; nam cum Deus hominem obliget