Neo-Confessarius
p. 300
ad veram fidem amplectendam seque aggregandum verae Ecclesiae fidelium, tot autem sint in mundo religiones, quas orituras esse utique novit Christus, necesse fuit ad providam sapientemque Ecclesiae fundationem notas aliquas esse, ex quibus vera a falsis dignosceretur. Notas autem verae Ecclesiae Christi esse, ut sit una, sancta, catholica et apostolica. Una debet esse unitate doctrinae, quia doctrinae fidei oppositae a Deo esse non possunt; una unitate capitis, quia, cum Scriptura in diverso sensu a diversis accipiatur, necesse fuit, ut esset caput unum Ecclesiae, a quo dubia definirentur, alias nemo veritatem invenire posset, cum alii aliud sentiant et reputentur prudentes. Sancta autem esse debet iterum sanctitate doctrinae, quia doctrina fidei a Deo est, et ad veram sanctitatem debet hominem ducere, ut Deo fini suo coniungatur; sancta dein sanctitate causali sacramentorum, quibus homines sanctificantur et in unum coetum fidelium velut signis stabilibus uniuntur; sancta denique sanctitate membrorum, hominum, qui sanctam sequuntur doctrinam. Debet esse catholica, id est universalis, quia praedixit Deus, fidem a Christo fundatam per universum mundum esse propagandam neque defecturam. Esse debet apostolica, quia fides debet esse eadem, quae ab apostolis est tradita; alias Christi fides non perseverasset. Denum ostendendum est, has notas soli Ecclesiae catholicae convenire, eamque esse in rebus fidei et morum infallibilem, ideoque credendum esse, quod illa credendum proponit. Quibus addi potest sanctitas Patrum, qui fidem catholicam sapientissime defenderunt semper et secuti sunt; constantia martyrum, qui sanguine suo illam confirmarunt; miracula tot in eius confirmationem facta. Quid e contra Calvinus, Lutherus aliique haeretici? Atque haec optima quoque methodus est haereticum convincendi, praesertim si sine altercatione modeste per discursum ista proponuntur et ipsi relinquuntur consideranda, implorato lumine divino conceptaque contritione de peccatis cum proposito sincero Deo serviendi.