Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 301

200. 4. His praemissis, docendus est scitu et creditu necessaria, si nescit, ostendendumque, in quibus catholici cum haereticis conveniant, v. gr. Deum esse unum in natura et trinum in personis, remuneratorem bonorum et vindicem criminum etc. Deinde adducendi articuli, in quibus catholici ab haereticis discrepant, ut de bonis operibus, de numero sacramentorum, de purgatorio, cultu Sanctorum, Communione sub utraque specie, et quidquid ipsius erroribus magis contrarium est, et praecipue, Romanum Pontificem esse vicarium Christi caputque Ecclesiae; quia, cum Christus ipse visibilis nobis amplius non adsit, ut haberemus, ad quem recurreremus, a quo gubernaremur, necesse erat statui vicarium capitis invisibilis.

201. 5. Ubi satis instructus erit in rebus fidei, praeparandus est ad confessionem et ad Communionem rite suscipiendam, explicando sacramenti poenitentiae partes, fructum illius et Communionis; et ne confessionem apprehendat ut nimis difficilem, exponatur illi obligatio sigilli sacramentalis, moneaturque, ut percurrat praecepta decalogi, occasiones, negotia sua; et quae occurrerint adhibita morali diligentia, confiteri ne erubescat; peccata nostra nota esse Deo, confusionem illam, quam Deus voluerit nos subire ea confitendo uni homini, esse partem poenitentiae et satisfactionis; nec mirum esse, si forte in multis deliquerit, cum caruerit sacramento poenitentiae et Eucharistiae aliisque auxiliis, quae fidelibus communicari solent. Deinde detur illi formula professionis fidei proprio idiomate, si sciat legere, et explicetur. Haec duplex est, una brevior, quae emittitur ab iis, qui convertuntur secreto, coram testibus ante confessionem; altera longior, quae emittitur ab iis, qui publice convertuntur, fitque ante communionem, ubi minister dixerit: Confiteor etc., sacerdote ad latus evangelii flectente; qua emissa datur Communio. Ubi observandum, non esse admittendos ad professionem fidei publicam, nisi prius bene explorata sit illorum constantia, ne professio cedat in ignominiam religionis catho-