Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 302

licae, si non perseverent in suscepta fide. Poterit quoque aliquando professio scripta et subscripta a converso exigi. Sic enim tanto firmius ratam habebit. Poterit etiam illi factae professionis testimonium pro maiore solatio dari. Formulae professionis habentur apud Lacroix l. 6, p. 2, n. 1862 .

6. Ne decipiatur confessarius vel postea traducatur, per varias quaestiones diverso tempore factas experiatur, num dicta horum, qui convertere volunt, cohaereant; ne eos aliis magnopere commendet, nisi bene habeat eos exploratos; ne libros magni pretii vel aliud quid iis commodet, neve se iis familiarem praebeat; nihil in privata conversatione dicat aut agat, quod dictum aut factum esse nollet, si ad haeresin forte redeant. Videri potest Lohner, Instr. pract. 5 de confess. partic. personarum et de instr. apostolica c. 2, § 2.

202. Resp. II. Ubi convertendus iam rite praeparatus est ad confessionem, 1. benigne excipiatur; eximatur illi, quoad fieri potest, omnis horror; dicatur, omnia peccata ipsius deletum iri, futurum illum iam heredem coeli et filium Dei.

2. Examen ne instituatur nimis rigidum, sed ubi ipse convertendus exposuerit, quae ipsi post examen conscientiae occurrerunt, circa praecepta decalogi, fidei, spei et caritatis, examinetur, prout in Domino videbitur pro circumstantiis. Deinde interrogetur, quot annis vixerit in sua religione compos rationis et habens dubium de eius veritate, quoties in hoc statu solitus sit quotannis adire cenam suae sectae, et sic facile intelligetur, quoties circiter violaverit praecepta Ecclesiae de prohibito esu carnium etc. *Immo ad haec confessarius ne attendere quidem tenetur, nisi postquam convertendo dubium serium de veritate suae sectae ortum fuerit ipseque putaverit, se Ecclesiae legibus istis ligari; ceteroquin pro-

Modus reconciliationis et formula professionis fidei adhibenda sunt secundum legitimam loci consuetudinem et statutum diocesanum vel mandatum speciale episcopi ordinarii. Alia habetur forma professionis fidei Tridentina, alia brevior a S. Officio pro compluribus locis praescripta: quas videre potes in Schneider, Manuale sacerdotum p. 406 et 412. *