Neo-Confessarius
p. 303
babile est, Ecclesiam legibus iis, quae singulorum sanctificationem et privatum bonum spirituale spectant, nolle heterodoxos ligare, qui in heterodoxia nati et educati sunt. Cf. Lehmkuhl, Casus consc. I 94.*
3. Interrogari potest, prout circumstantiae indicabunt, num sit reus specialis contemptus Papae vel Ecclesiae, num dixerit blasphemias vel calumnias contra ecclesiasticos vel dederit scandalum in rebus fidei, alios perverterit, detinuerit in haeresi; postquam dubium habuerit prudens de sua religione, num et quamdiu contempserit vel neglexerit inquirere. Si circa haec gravia afferat peccata, non terreatur, sed erigatur in spem, dicendo, id mirum non esse, cum caruerit sacramentis neque bene instructus fuerit.
4. Si advertatur, eum tantum fuisse haereticum materialem, a quovis confessario per se quidem absolvi potest; expedit tamen habere facultatem specialem. Si autem deprehendatur fuisse haereticus formalis, nesciverit tamen, haeresi formali annexam esse excommunicationem, hic non erit casus reservatus Pontifici, quia peccatum reservatur propter excommunicationem, quae ab ignorante eam non incurritur. *At quidquid est de ea reservatione peccati haeresis, cuius poena ignoretur, ratio semper adest, cur recurrendum sit ad episcopum. Reconciliatio heterodoxi est actus natura sua publicus et externi fori, qui regendus sit secundum mandatum episcopi ordinarii vel generaliter latum vel in speciali casu expetitum. Dein heterodoxi in foro externo, quando Ecclesiae adiungi volunt, tractantur ut haeretici atque absolvuntur semper ab haeresi, etsi in formula addatur «quam forsan incurristi». Causa autem haec reconciliandi et absolvendi ab haeresi, si in foro externo agitur, ita pertinet ad episcopum dioecesanum, ut, †si delictum ad forum externum Ordinarii loci quovis modo deductum fuerit, etiam per voluntariam confessionem, idem Ordinarius, non vero Vicarius Generalis sine mandato speciali, sua auctoritate ordinaria pro foro exteriore absolvere possit.† Quare si professio fidei, haeresis