Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 304

abiuratio, externa cum Ecclesia reconciliatio praecessit absolutionem sacramentalem — ut praecedere debet —, quilibet confessarius sacramentaliter absolvere potest neque indiget speciali facultate, nisi forte neo-conversus propter alia peccata censuras incurrerit

5. Absoluta confessione poenitentiam iniungat, non adeo gravem tamen ab initio, sed ad proximas indulgentias invitet, demum absolvat ab haeresi et censura. † Absolutio censurae in foro sacramentali continetur in consueta forma absolutionis peccatorum in libris ritualibus praescripta: «Dominus noster Iesus Christus te absolvat, et ego . . .»; in foro non sacramentali quolibet modo dari potest, sed ad excommunicationis absolutionem regulariter formam abhibere convenit in eisdem libris traditam (can. 2250, § 3).† Quodsi occurrat converso tentatio contra fidem, dicat ilico: «Credo, Domine; sufficit mihi verbum tuum. Minor ego sum, quam ut capiam mysteria divina, qui naturalia non intelligo. Non credam ego, quod tot sanctissimi et illuminatissimi crediderunt, quod Ecclesia, quae teste Apostolo est columna et firmamentum veritatis, credendum proponit et credit?»

203. Petes: Quid agendum sacerdoti, si intelligat, haereticum esse ad extrema deductum?

† Resp. Imprimis prae oculis habendus est can. 731, § 2: «Vetitum est Sacramenta Ecclesiae ministrare haereticis aut schismaticis, etiam bona fide errantibus eaque petentibus, nisi prius, erroribus reiectis, Ecclesiae reconciliati fuerint.» Quo canone vetatur Sacramentorum collatio haereticis et schismaticis a) mala fide errantibus, erroribus non reiectis; b) etiam bona fide errantibus, si simul, sui compotes, Sacramenta petunt, erroribus non reiectis. Et sic Ecclesia hoc canone enuntiat, quid quasi officialiter concedat hac in re, quid non concedat. Ut vero sciamus, quid Ecclesia, pia mater, non officialiter permittat, consulenda est decisio S. Officii d.

Ita can. 2314, § 2.