Neo-Confessarius
p. 17
tionem perfectam non assequantur, saltem attritionem concipient. Expedit omnibus proponere labores, sudores, passionem et mortem Christi. Quae, quanta, quo fine, quo amore ista fecerit, passus sit. Ecce, quae fecit et tulit pro te Salvator tuus, tui non egens, et quid tu rependisti? Captari etiam potest occasio excitandi ad dolorem ex circumstantiis, v. gr. festi, praesertim, quo recoluntur specialia Dei beneficia; vel ex obiecto, propter quod quis peccavit, ut, si quis peccavit propter bonum utile vel iucundum vel respectum humanum, dici potest: Potuisti amare bonum tam exiguum, tam inane, tam inconstans et brevis temporis; quanto magis amare debebas Deum, qui est omne bonum, respectu cuius reliqua umbra sunt. Fidem consule: An quid cogitari potest Deo melius, et hunc tu non ames? Quidquid amas, ideo amas, ut sit tibi bene; at cogita, num tibi quidquam melius esse possit quam habere Deum omne bonum. «Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis, qui diligunt illum» (1 Cor 2, 9); et tu Deum tam benignum, tam liberalem etc. non diligas doleasque a te offensum etc. — Notandum autem necesse esse, ut dolorem praecedat fides saltem virtualis et spes, quia nemo actu supernaturali de peccatis dolere potest, nisi credat Deum peccatis offendi esseque vindicem malorum, bonorum remuneratorem, speretque veniam; de quo n. 104 116. *Videlicet haec eo fine notanda sunt, ut inculcetur motiva doloris esse ex fide sumenda seu ex iis, quae christiana revelatio nos docet circa peccata, eorum malitiam, poenas, detestabilitatem. Quodsi quis ex iis, quae fide novit et tenet, de peccatis dolet, de alio vel explicitore fidei actu sollicitus esse non debet, nisi forte peccando fidem abiecerit: in quo casu fides explicite elicienda est circa veritates necessarias, siquidem de virtuali fide in eo homine sermo esse non potest, qui fidem amplius non habet; virtualis enim fides supponit fidem formalem et explicitam, quae praecesserit.*