Neo-Confessarius
p. 305
26 Maii 1916, eo vid. tempore facta, quo canon ille sine dubio iam erat elucubratus. Postquam de schismaticis sacramenta petentibus idem, quod can. cit. habetur, dixit, S. Officium ad quaestionem: «An schismaticis in mortis articulo sensibus destitutis absolutio et extrema unctio conferri possit?», respondit: «Sub conditione [cum de intentione aliisque in poenitentia ad valorem requisitis dubitari debeat] affirmative, praesertim si ex adiunctis conicere liceat, eos implicite saltem errores suos reicere, remoto tamen efficaciter scandalo, manifestando scilicet adstantibus [qui id nesciant], Ecclesiam supponere, eos in ultimo momento ad unitatem rediisse» (Kölner Pastoralblatt 50 [1916] 504 sq).†
Confessarius ergo, ubi poterit, prudenter aget, si ad haereticum moribundum accedat, et dissimulata sua persona, etsi putaretur ministellus, cum eo eliciat primo in genere actum fidei circa omnia a Deo revelata, in specie circa necessaria necessitate medii credenda; tum actum spei, contritionis, resignationis etc. Dein loquatur illi tantum de illis, quae haereticis cum catholicis communia sunt; tum quaerat, utrum, si sciret, se non credere aliquid, quod Deus revelavit, vellet credere et de facto credat? Utrum non vellet recedere a sua religione, si sciret ipsam non esse illam, quam Christus et Apostoli docuerunt? Velitne facere omnia ad salutem necessaria, et confiteri etiam et absolvi, si sciret, hoc Christum requisivisse tamquam necessarium ad salutem? Si annuit, repetat ut prius actus fidei, spei, contritionis perfectae propositique et voluntatis praestandi modo omnia, quae Christus ad salutem requisivit; demum iubeatur elevare manum vel aliud signum dare in contestationem, se velle implere omnem Dei voluntatem. Haec si praestet, †et postea sensibus destitutatur†, poterit absolvi sub conditione, forma clam sine alio signo pronuntiata . Quodsi diceret: «Non possum certo
Difficultates tamen non ex una tantum parte circa dicta existunt. Nam si adeo aperte moribundum monere licet, eum facile adducere poteris, ut