Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 306

constituere velimne mori catholicus an Lutheranus», non posset absolvi. Si subiungeret: «Deus, propitius esto mihi peccatori», putat Gobat , posse eum †sensibus destitutum † absolvi, quia praesumitur haereticus materialis ex verbis prioribus . Quodsi quis absolvi non possit, utiliter tamen eliciuntur praedicti actus. Ceterum haeretici, etsi materiales tantum, moribundi passim non absolvuntur, nisi appareat eos signum poenitentiae dedisse; absolvuntur vero catholici sensibus destituti, quia catholici censentur dare signa in ordine ad absolutionem, etsi haec non distinguantur, et catholice vivendo censentur voluisse mori christiane, ideoque absolvi. Non sic haeretici, cum censeant, poenitentiam non esse necessarium sacramentum ad remissionem peccatorum; et sic etiam non baptizantur moribundi Iudaei, quia adulti ante baptismum debent esse saltem attriti et credere in Christum et positivam voluntatem habuisse suscipiendi baptismi. †Etenim can. 752 sic habet: «§ 1: Adultus, nisi sciens et volens probeque instructus, ne baptizetur; insuper monendus est, ut de peccatis suis doleat. — § 2. In mortis autem periculo, si nequeat in praecipuis fidei mysteriis diligentius instrui, satis est, ad baptismum conferendum, ut aliquo modo osten-

formaliter relicta sua secta catholicam fidem profiteatur. Sed si haec periculosiora videntur — ut revera esse possunt —, ne videlicet moribundus in bona fide de secta sua existens in mala fide constituatur, animum autem non sumat religiosae confessionis mutandae: sufficere potest, ut post actum fidei circa creditu prorsus necessaria moribundus declaret, se omnia credere paratum esse, quae Deus revelaverit, reliquosque actus spei, caritatis, contritionis eliciat, atque desiderium ostendat, ut mea (sacerdotis catholici) ope invetur, quo melius salutem aeternam assequatur, se profitens interea peccatorem coram Deo et coram me. Haec, quae distinxi typis italicis, addo, quia continent aliquam veram confessionem atque aliquod recipiendae absolutionis desiderium seu voluntatem absolutam, non solam conditionatam voluntatem seu velleitatem: quam solam videntur verba auctoris supra allata continere, sed quam, nisi evadat voluntas absoluta, ad validam absolutionem recipiendam non sufficere certum est.

Opp. moralia tract. 7, n. 618.

De hoc iudica ex iis, quæ nota i pag. 305/6 dicta sunt.