Neo-Confessarius
p. 307
dat, se eisdem assentire, serioque promittat se christianae religionis mandata servaturum. — § 3. Quodsi baptismum ne petere quidem queat, sed vel antea vel in praesenti statu manifestaverit aliquo probabili modo intentionem illum suscipiendi, baptizandus est sub conditione; si deinde convaluerit et dubium de valore baptismi collati permaneat, sub conditione baptismus iterum conseratur. † *Idem igitur dic de absolvendo haeretico: nimirum, ut hoc conditionate fieri possit, requiri prudens iudicium, quo sacerdos sumere possit, moribundum vere desiderasse absolutionem seu auxilium sacerdotis catholici, quo melius vel securius a peccatis suis liberaretur.
Verum quando moribundus nondum est sensibus destitutus †vel etsi iam videatur sensibus destitutus, quamdiu non constat, eum interius agere nihil posse †, sive sacerdos eum absolvi posse putat sub conditione sive non, in omni casu ante omnia conandum est, ut moribundus eliciat cum aliis actibus necessariis actum perfectae caritatis et contritionis. Nam sic fortasse salvabitur, qui aliter erat periturus.*
QUAESTIO II.
Quomodo agendum cum haeretico, qui invitat ad disputandum.
Per se non est statim agendum de particularibus doctrinis, sed vera Ecclesia demonstranda est; Sacra Scriptura non relinquenda privatae interpretationi.
204. Resp. I. Acturus cum haereticis de materia fidei , ubi disputatio publica instituta non est, non descendat statim ad mysteria particularia expendenda, utrum vera vel credibilia sint; sic enim sine fructu aget et locus variis evagationibus dabitur; sed ostendat: I. Veram fidem necessariam
Observetur imprimis can. 1325, § 3: «Caveant catholici, ne disputationes vel collationes, publicas praesertim, cum acatholicis habeant, sine venia Sanctae Sedis aut, si casus urgeat, loci Ordinarii.» Intelliguntur prohibitae disputationes vel publicae vel privatae ex condicto habendae, non eae, quae casu oriuntur: attamen etiam ab his caveant, qui non bene instructi sunt.