Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 308

esse ad salutem. 2. Non nisi unam esse veram religionem et Christi Ecclesiam, quia contradictoria nequeunt esse a Deo revelata. 3. Illam Ecclesiam debere posse inveniri ideoque habere certas notas, ex quibus dignosci possit; quia tenemur eius doctrinam amplecti et sequi. 4. Notas verae Ecclesiae Christi esse, ut sit una, sancta, catholica, apostolica; has soli Ecclesiae catholicae convenire habes ex n. 199. 5. In vera Christi Ecclesia debere esse iudicem infallibilem controversiarum in rebus fidei et morum; alias Christus Ecclesiae suae non satis providisset, facile deficeret ab unitate et sanctitate doctrinae, et post ortas tot haereses et opiniones diversas nesciremus, quid tenendum, quid reiciendum esset; in multis non intelligeremus verum Scripturae sensum, non possemus discernere, quinam libri Scripturae habeant Spiritum Sanctum auctorem et qui non; gentilis vel quicumque merito dubitaret de sua religione, invenire veram religionem non posset. Iudicem autem talem apud haereticos non esse fatentur ipsi; eum autem catholici habent, nempe vicarium Christi, S. Petri successorem. His praemissis, si quis velit descendere ad particulares fidei articulos, dicendum ei est, eos intelligendos esse iuxta sensum verae Ecclesiae Christi, cui iudex infallibilis controversiis decidendis praepositus sit a Christo. Haec autem tractanda sunt cum mansuetudine, comitate, sine contemptus signo, ne acerbentur animo neve suscitetur pertinacia. Atque hoc modo agendum cum convertendis; excitandi etiam sunt, ut a Deo petant lumen, offerant se paratos ad obsequendum eius voluntati, frequenter eliciant dolorem de peccatis eaque caveant, ne obicem ponant Spiritui Sancto.

205. Resp. II. Si forte quis dicat: 1) Scripturam esse claram; 2) nihil credendum necessario, quod in ea non habeatur vel ex ea per evidentem consequentiam non deducatur; 3) nihil in ritus Ecclesiae moresque hominum esse inducendum, quod non expresse mandetur in Scriptura; respondendum est, aliud sentire Ecclesiam, verae Ecclesiae notis insignitam, huic esse credendum.