Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 309

Dein respondere potest ad primum: Cur ergo David propheta (Ps 118, 73) ait: «Da mihi intellectum, et discam mandata tua?» Unde tot hactenus fuere controversiae inter Christianos? Unde est, cur Calviniani et Lutherani inter se non conveniant in rebus fidei? Unde, cur Apostoli propositas a Christo parabolas Mt c. 13 non intellexerint? Unde, quod S. Petrus dicat, Paulum scripsisse aliqua ad Romanos difficilia intellectu? Deinde proponi possunt illi textus exponendi: 1. Quomodo intelligitur illud Eccle 3, 19: «Unus interitus est hominis et iumentorum, et acqua utriusque conditio; . . . nihil habet homo iumento amplius.» 2. Quomodo illud Ps 35, 7: «Homines et iumenta salvabis, Domine.» 3. Quomodo illud Eccli 42, 14: «Melior est iniquitas viri, quam mulier benefaciens.» 4. Ez 18, 20 dicitur: «Filius non portabit iniquitatem patris» et Ex 20, 5: «Ego sum Dominus . . . visitans iniquitatem patrum in filios.» Quomodo haec cohaerent? (Primum de culpa, secundum de poena intelligitur.) 5. Ex 33, 20 ait Deus: «Non enim videbit me homo, et vivet»; at Gen 32, 30 ait Iacob: «Vidi Deum facie ad faciem» (nempe sub corporali specie). 6. Iob 1, 22 dicitur: «In omnibus his non peccavit Iob labiis suis», et cap. 7 ipse dicit, se desperasse, suspendium elegisse, peccasse. Quomodo haec concilias? Similiter sequentia: 7. Eccle 1, 4: «Terra in aeternum stat» et Lc 21, 33: «Coelum et terra transibunt.» 8. Eccle 3, 1 dicuntur universa sub coelo suis spatiis transire; sed ib. v. 14 omnia opera, quae fecit Deus, in perpetuum perseverare dicuntur. 9. Io 15, 15 dicit Christus: «Omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis», et ib. 16, 12: «Adhuc multa habeo vobis dicere: sed non potestis portare modo.» 10. Mt 10, 8 dicitur: «Gratis accepistis, gratis date», sed Lc 10, 7: «Dignus est operarius mercede sua.» Plures eiusmodi antilogias vide apud Tirinum .

Comment. in Script. t. 3, index 4.