Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 310

Ad alterum. 1. Ubi scriptum, Dominicam diem loco sabbati celebrandam esse? 2. Ubi scriptum, quinam libri sint canonici et a Spiritu Sancto inspirati; ubi, illos, quos etiam haeretici ut tales recipiunt, esse incorruptos? 3. Ubi scriptum, Christum fieri praesentem sub speciebus panis et vini in sumptione, vel illa tantum esse signum et figuram corporis Christi? 4. Denique, cur ante suam cenam exemplo Christi non edant agnum paschalem, non lavent sibi pedes, cur feminas ad cenam admittant, cur quater quotannis adeant? Ubi haec et similia scripta sunt esse facienda aut omittenda?

Ad tertium. Cur infantes baptizant? Cur in baptismo adhibent patrinos etc.?

Si nolit acquiescere signis Ecclesiae verae, interroga: 1. Ex quo libro Scripturae velit disputare. Unde sciat, librum illum esse Sacram Scripturam, aut unde noverit esse incorruptum. Unde sciat, illum esse sensum a Sancto Spiritu intentum, cum, ut haeretici aiunt, nihil sit credendum, quod in Scriptura non sit. Si recurrat ad spiritum privatum, dicat, cur potius ipsius spiritui, quam aliorum spiritui contradictorio credendum. Ubi habeatur, illum spiritum esse a Deo.

2. Ecclesia tua aut est nova aut antiqua. Si nova, non est Ecclesia Christi, quae ante annos fere 1900 fuit. Si antiqua, ubi ergo per 15 saecula a Christo usque ad Lutherum et Calvinum latuit? Quis historicus eius meminit?

3. Vera Christi Ecclesia aut est infallibilis aut fallibilis. Si infallibilis, ergo Romana Christi Ecclesia, quae secundum vos aliquando fuit vera, adhuc est vera, quia errare non potuit. Si fallibilis, unde ergo estis certi, vos recte credere? Quomodo potestis habere fidem certam et firmam? Si dicat, suam Ecclesiam fuisse in mundo ante Lutherum: aut ergo fuit visibilis aut invisibilis. Si visibilis, quis eam vidit, quis de ea scripsit, quis in ea fuit? Si invisibilis, ergo nemo, etiam qui velit recte colere Deum, eam invenire potuit; ergo nec tenebatur; ergo omnes tunc damnati sunt defectu fidei.