Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 311

Et nonne eodem iure Turcae et Anabaptistae habere se veram fidem Christi dicent?

4. Aut possunt homines salvari in Ecclesia catholica, aut non. Si possunt, ergo sectarii egressi sunt de salvifica Ecclesia, quae non nisi unica esse potest. Si non possunt, ergo omnes per duodecim saecula damnati sunt, tot martyres pro Christo passi, tot confessores, S. Augustinus, Hieronymus, Gregorius, Bernardus, Benedictus, Dominicus, Franciscus Seraphicus et Xaverius, quos ipsi vos dicitis Sanctos.

5. Nonne Lutherus et Calvinus Sacram Scripturam a Romana acceperunt Ecclesia? Haec tunc erat aut vera aut falsa. Si vera Ecclesia, ergo damnandi sunt, qui ab ea recesserunt. Si falsa, quomodo vestra Scriptura non est falsa, quam ab Ecclesia falsa accepistis?

6. Credisne, non esse purgatorium, Missam, septem sacramenta etc.? Ubi hoc habetur in Scriptura?

7. Aut agnoscis, veteres haeresiarchas, Arium, Nestorium aliosque recte ab Ecclesia damnatos, aut non. Si non, ergo primaevam condemnas Ecclesiam et haereticerum illorum doctrina est vera, ideoque non sunt tres divinae personae, Christus non est verus Deus et verus homo. Si iure damnati sunt, idem de Luthero et Calvino admittere debes, quia etiam eorum doctrina in illis damnata est, v. gr.: opera bona non esse necessaria ad salutem, non esse admittendas traditiones, aliaque superius relata.

8. Religio seu secta potius Lutherana et Calviniana, per quos est propagata? Incorruptamne habet Scripturam? Minime. Nam 2 Petr 1, 10 antiquissima et vulgata editio habet: «Quapropter fratres magis satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis»; Lutherus delevit: «per bona opera.» Rom 3, 28; «Arbitramur iustificari hominem per fidem»; Lutherus addidit: «per solam fidem.» Io 6, 51 textus antiquissimus habet: «Ego sum panis vivus»; Calvinus substituit: «vivificans.» Hebr 13, 4 ait: «Honorabile connubium in omnibus», id est, omnia in